Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Philippiens 1.4 Vulgate
Salutation et louange
1 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri 4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens 5 super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc 6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu 7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse 8 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu 9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu 10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi 11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei
Nouvelles de Paul
12 scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus 14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui 15 quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant 16 quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum 17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis 18 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo 19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi 20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem 21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum 22 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro 23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius 24 permanere autem in carne magis necessarium est propter vos 25 et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei 26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos
Appel à suivre l’exemple de Christ
27 tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii 28 et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo 29 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini 30 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me