Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Timothée 2.17     

2 Timothée 2.17
Vulgate


1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu 2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere 3 labora sicut bonus miles Christi Iesu 4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit 5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit 6 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere 7 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum 8 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum 9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum 10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti 11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus 12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos 13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest 14 haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium 15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis 16 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem 17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus 18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem 19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini 20 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam 21 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum 22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro 23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites 24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem 25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem 26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

Cette Bible est dans le domaine public.