Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Hébreux 7.19     

Hébreux 7.19
Vulgate


1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit eiGenèse 14.18-14.20 Marc 5.7 Psaumes 76.2 Genèse 16.14-16.16 Psaumes 57.2
2 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis1 Samuel 8.17 1 Chroniques 22.9 Nombres 18.21 Genèse 28.22 Psaumes 85.10-85.11
3 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuumHébreux 7.6 Hébreux 7.23-7.28 Exode 6.18 1 Chroniques 6.1-6.3 Hébreux 7.17
4 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarchaActes 2.29 Genèse 14.20 Actes 7.8-7.9 Galates 3.28-3.29 Genèse 12.2
5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis AbrahaeLévitique 27.30-27.33 Hébreux 7.10 Exode 1.5 Néhémie 13.10 Nombres 18.7
6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixitRomains 4.13 Genèse 14.19-14.20 Hébreux 7.3-7.4 Galates 3.16 Genèse 12.2
7 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur2 Samuel 6.20 Nombres 6.23-6.27 2 Chroniques 30.27 1 Rois 8.55 Genèse 48.15-48.20
8 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivitHébreux 6.20 Hébreux 5.6 Apocalypse 1.18 Hébreux 9.27 Hébreux 7.23
9 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus estHébreux 7.4 Romains 5.12 Genèse 14.20
10 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei MelchisedechHébreux 7.5 Genèse 46.26 1 Rois 8.19 Genèse 35.11
11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron diciHébreux 8.7 Hébreux 7.17-7.19 Hébreux 5.6 Galates 2.21 Hébreux 10.1-10.4
12 translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiatEsaïe 66.21 Actes 6.13-6.14 Ezéchiel 16.61 Jérémie 31.31-31.34
13 in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuitNombres 16.40 Nombres 17.5 Hébreux 7.11 Hébreux 7.14 2 Chroniques 26.16-26.21
14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus estEsaïe 11.1 Michée 5.2 Luc 3.33 Apocalypse 5.5 Romains 1.3
15 et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdosHébreux 7.17-7.21 Hébreux 7.11 Psaumes 110.4 Hébreux 7.3
16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilisApocalypse 1.18 Galates 4.9 Hébreux 7.17 Galates 4.3 Hébreux 9.9-9.10
17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem MelchisedechPsaumes 110.4 Hébreux 5.6 Hébreux 6.20 Hébreux 7.21 Hébreux 7.15
18 reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatemRomains 8.3 Hébreux 10.1-10.9 Hébreux 8.7-8.13 Hébreux 7.11-7.12 Actes 13.39
19 nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad DeumHébreux 4.16 Hébreux 9.9 Actes 13.39 Romains 8.3 Hébreux 10.1
20 et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt 21 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternumPsaumes 110.4 Hébreux 7.17 Hébreux 6.16-6.18 1 Samuel 15.29
22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est IesusMarc 14.24 1 Corinthiens 11.25 Proverbes 6.1 Matthieu 26.28 Hébreux 8.6-8.12
23 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere1 Chroniques 6.3-6.14 Hébreux 7.8 Néhémie 12.10-12.11
24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotiumHébreux 7.28 Apocalypse 1.18 Jean 12.34 1 Samuel 2.35 Esaïe 9.6-9.7
25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eisRomains 8.34 1 Jean 2.1-2.2 Jean 14.6 1 Timothée 2.5 Hébreux 7.19
26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factusHébreux 8.1 2 Corinthiens 5.21 Hébreux 4.14-4.15 1 Pierre 2.22 1 Jean 3.5
27 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendoHébreux 9.28 Hébreux 9.12 Hébreux 9.14 Hébreux 5.3 Hébreux 5.1
28 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectumHébreux 2.10 Hébreux 1.2 Hébreux 7.21 Hébreux 5.1-5.2 Hébreux 7.24

Cette Bible est dans le domaine public.