Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Pierre 2     

2 Pierre 2
Vulgate


1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 2 Pierre 2.3 Jude 1.4 Matthieu 7.15 Galates 2.4 1 Corinthiens 11.19
2 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur Romains 2.24 2 Pierre 2.15 Actes 16.17 Actes 24.14 Jude 1.10
3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat 1 Thessaloniciens 2.5 2 Corinthiens 2.17 Deutéronome 32.35 1 Timothée 6.5 Romains 16.18
4 si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari Jude 1.6 Matthieu 25.41 Apocalypse 20.1-20.3 Esaïe 14.12 Apocalypse 20.10
5 et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens 2 Pierre 3.6 Hébreux 11.7 Jude 1.14-1.15 Genèse 6.1-6.8 Job 22.15-22.16
6 et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens Jude 1.7 Nombres 26.10 Deutéronome 29.23 1 Corinthiens 10.11 Luc 17.28-17.30
7 et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit Genèse 19.16 Genèse 19.29 1 Corinthiens 10.13 Genèse 19.7-19.8 Genèse 19.22
8 aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant Psaumes 119.158 Ezéchiel 9.4 Psaumes 119.136 Proverbes 25.26 Proverbes 28.12
9 novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare 1 Corinthiens 10.13 Psaumes 34.15-34.19 2 Pierre 3.7 Jude 1.14-1.15 Apocalypse 3.10
10 magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes Exode 22.28 Jude 1.16 Jude 1.10 Romains 1.24-1.27 Jude 1.18
11 ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium Jude 1.9 2 Thessaloniciens 1.7 Daniel 6.22 Psaumes 104.4 Psaumes 103.20
12 hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt Jude 1.10 Jérémie 12.3 Galates 6.8 Psaumes 49.10 Ezéchiel 21.31
13 percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes
diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum Romains 13.13 Romains 2.8-2.9 1 Pierre 4.4 Ephésiens 5.27 2 Pierre 2.15
14 oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii Ephésiens 2.3 2 Pierre 2.3 2 Pierre 2.18 1 Jean 2.16 2 Pierre 3.16
15 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit Jude 1.11 Apocalypse 2.14 Nombres 22.5-22.7 Michée 6.5 Proverbes 28.4
16 correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam Nombres 22.21-22.33 Actes 26.24-26.25 Osée 9.7 Ecclésiaste 7.25 Actes 26.11
17 hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur Jude 1.12-1.13 Jérémie 14.3 Ephésiens 4.14 Matthieu 8.12 2 Pierre 2.4
18 superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur 2 Pierre 1.4 2 Pierre 2.20 Jude 1.15-1.16 Apocalypse 13.11 Jacques 5.5
19 libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est Jean 8.34 Galates 5.13 Galates 5.1 1 Pierre 2.16 Jérémie 23.9
20 si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus Hébreux 10.26-10.27 Hébreux 6.4-6.8 2 Pierre 2.18 Deutéronome 32.29 Philippiens 3.19
21 melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato Ezéchiel 18.24 Hébreux 6.4-6.6 Luc 12.47 Jean 15.22 Jacques 4.17
22 contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti Proverbes 26.11

Cette Bible est dans le domaine public.