Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Pierre 2.18     

2 Pierre 2.18
Vulgate


1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem2 Pierre 2.3 Jude 1.4 Matthieu 7.15 Galates 2.4 1 Corinthiens 11.19
2 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabiturRomains 2.24 Apocalypse 13.14 Jude 1.15 2 Pierre 2.15 Actes 16.17
3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat2 Corinthiens 2.17 1 Thessaloniciens 2.5 Romains 16.18 Deutéronome 32.35 1 Timothée 6.5
4 si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservariJude 1.6 Matthieu 25.41 Esaïe 14.12 Apocalypse 20.1-20.3 Apocalypse 12.7-12.9
5 et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens2 Pierre 3.6 Hébreux 11.7 Jude 1.14-1.15 Matthieu 24.37-24.39 Genèse 6.1-6.8
6 et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponensJude 1.7 Nombres 26.10 Deutéronome 29.23 Genèse 19.24-19.25 1 Corinthiens 10.11
7 et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruitGenèse 19.16 Genèse 19.29 1 Corinthiens 10.13 Genèse 19.7-19.8 Genèse 13.13
8 aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabantPsaumes 119.158 Proverbes 25.26 Ezéchiel 9.4 Psaumes 119.136 Psaumes 119.139
9 novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare1 Corinthiens 10.13 Psaumes 34.15-34.19 2 Pierre 3.7 Jude 1.14-1.15 Apocalypse 3.10
10 magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantesExode 22.28 Jude 1.16 Jude 1.10 Luc 19.14 Romains 1.24-1.27
11 ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudiciumJude 1.9 Psaumes 104.4 Psaumes 103.20 2 Thessaloniciens 1.7 Daniel 6.22
12 hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribuntJude 1.10 Jérémie 12.3 2 Pierre 1.4 2 Pierre 2.19 Jérémie 10.8
13 percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes
diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscumRomains 13.13 Romains 2.8-2.9 1 Pierre 4.4 Jude 1.12-1.16 Esaïe 3.11
14 oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filiiEphésiens 2.3 2 Pierre 2.3 2 Pierre 2.18 1 Jean 2.16 2 Pierre 3.16
15 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavitJude 1.11 Apocalypse 2.14 Nombres 22.5-22.7 Deutéronome 23.4-23.5 2 Pierre 2.13
16 correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiamNombres 22.21-22.33 Ecclésiaste 9.3 Actes 26.24-26.25 Osée 9.7 Ecclésiaste 7.25
17 hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservaturJude 1.12-1.13 Jérémie 14.3 Jude 1.6 Matthieu 22.13 Ephésiens 4.14
18 superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur2 Pierre 1.4 2 Pierre 2.20 Jude 1.15-1.16 Apocalypse 13.5-13.6 Apocalypse 13.11
19 libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus estJean 8.34 Galates 5.13 Galates 5.1 1 Pierre 2.16 Romains 6.12-6.14
20 si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribusHébreux 10.26-10.27 Hébreux 6.4-6.8 Philippiens 3.19 2 Pierre 2.18 Deutéronome 32.29
21 melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandatoEzéchiel 18.24 Hébreux 6.4-6.6 Luc 12.47 Ezéchiel 3.20 Jean 9.41
22 contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro lutiProverbes 26.11

Cette Bible est dans le domaine public.