Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 10.10     

1 Samuel 10.10
Vulgate


1 tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem1 Samuel 16.13 Deutéronome 32.9 Psaumes 78.71 Psaumes 2.12 1 Samuel 9.16
2 cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo1 Samuel 9.3-9.5 Genèse 35.19-35.20 Josué 18.28 1 Samuel 10.16 Jérémie 31.15
3 cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam viniGenèse 35.1 Genèse 35.3 Genèse 28.22 Genèse 28.19 Lévitique 23.13
4 cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes et accipies de manu eorumJuges 18.15
5 post haec venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes1 Samuel 13.3 1 Samuel 19.20 2 Rois 3.15 2 Rois 2.5 2 Rois 2.3
6 et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium1 Samuel 10.10 Nombres 11.25 1 Samuel 19.23-19.24 1 Samuel 16.13 Juges 3.10
7 quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum estJuges 6.12 Josué 1.5 Luc 2.12 Exode 4.8 Matthieu 1.23
8 et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae facias1 Samuel 11.14-11.15 1 Samuel 13.4 1 Samuel 15.33 1 Samuel 13.8-13.15
9 itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die illaJuges 6.36-6.40 Juges 7.11 1 Samuel 10.2-10.6 Marc 14.16 Juges 6.21
10 veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum1 Samuel 10.5-10.6 1 Samuel 19.20-19.24
11 videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quaenam res accidit filio Cis num et Saul in prophetisJean 7.15 1 Samuel 19.24 Matthieu 13.54-13.55 Jean 9.8-9.9 Actes 2.7-2.8
12 responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetasEsaïe 54.13 Jean 6.45 Jacques 1.17 Jean 7.16
13 cessavit autem prophetare et venit ad excelsum 14 dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis qui responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem1 Samuel 14.50 1 Samuel 9.3-9.10 2 Rois 5.25
15 et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi Samuhel 16 et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventae essent asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuhel1 Samuel 9.20 Juges 14.6 1 Samuel 9.27 Exode 4.18 Proverbes 29.11
17 et convocavit Samuhel populum ad Dominum in MasphaJuges 20.1 1 Samuel 7.5-7.6
18 et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus Deus Israhel ego eduxi Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vosJuges 6.8-6.9 Néhémie 9.27-9.28 Juges 2.1 Néhémie 9.9-9.12
19 vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias1 Samuel 12.12 1 Samuel 8.19 Josué 24.1 1 Samuel 8.6-8.9 Josué 7.14-7.26
20 et adplicuit Samuhel omnes tribus Israhel et cecidit sors tribus BeniaminActes 1.24-1.26 1 Samuel 14.41 Josué 7.16-7.18
21 et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus 22 et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domiNombres 27.21 Juges 20.23 1 Samuel 9.21 Luc 14.11 Juges 1.1
23 cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum1 Samuel 9.2 1 Samuel 16.7 1 Samuel 17.4
24 et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex2 Samuel 21.6 1 Rois 1.25 1 Rois 1.39 Deutéronome 17.15 2 Rois 11.12
25 locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suamDeutéronome 17.14-17.20 1 Samuel 8.11-8.18 Romains 13.1-13.7 Ezéchiel 46.16-46.18 Ezéchiel 45.9-45.10
26 sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda1 Samuel 11.4 1 Samuel 15.34 Psaumes 110.3 Actes 13.48 2 Samuel 21.6
27 filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audireDeutéronome 13.13 2 Chroniques 17.5 1 Rois 10.25 1 Samuel 2.12 2 Chroniques 13.7

Cette Bible est dans le domaine public.