Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 18.14     

1 Samuel 18.14
Vulgate


1 et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam2 Samuel 1.26 Genèse 44.30 1 Samuel 20.17 Deutéronome 13.6 1 Samuel 19.2
2 tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui1 Samuel 17.15 1 Samuel 16.21-16.23
3 inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suam1 Samuel 20.42 1 Samuel 20.8-20.17 2 Samuel 21.7 1 Samuel 23.18 2 Samuel 9.1-9.3
4 nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteumGenèse 41.42 Luc 15.22 Philippiens 2.7-2.8 Esaïe 61.10 2 Corinthiens 5.21
5 egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul1 Samuel 18.14-18.15 1 Samuel 18.30 1 Samuel 13.2 Genèse 39.23 Ephésiens 5.17
6 porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistrisExode 15.20 Juges 11.34 Psaumes 68.25 Jérémie 31.11-31.13
7 et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia1 Samuel 21.11 1 Samuel 29.5 Exode 15.21 Psaumes 24.7-24.8
8 iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum1 Samuel 15.28 1 Samuel 13.14 1 Samuel 16.13 Jacques 4.5 Ecclésiaste 4.4
9 non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deincepsGenèse 4.5-4.6 Marc 7.22 Matthieu 20.15 Jacques 5.9 Genèse 31.2
10 post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam1 Samuel 19.9 1 Samuel 16.23 1 Rois 18.29 Actes 16.16 1 Rois 22.12
11 et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo1 Samuel 20.33 Esaïe 54.17 Jean 10.39 1 Samuel 19.9-19.10 Luc 4.30
12 et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset1 Samuel 18.29 1 Samuel 18.15 1 Samuel 28.15 1 Samuel 16.13-16.14 1 Samuel 16.18
13 amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi2 Samuel 5.2 Nombres 27.16-27.17 Psaumes 121.8 1 Samuel 8.12 1 Samuel 18.16-18.17
14 in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eoGenèse 39.23 Josué 6.27 1 Samuel 16.18 Genèse 39.2-39.3 1 Samuel 10.7
15 vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eumPsaumes 112.5 Colossiens 4.5 Jacques 1.5 Daniel 6.4-6.5 Jacques 3.17
16 omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos1 Samuel 18.5 2 Samuel 5.2 Luc 20.19 Luc 19.48 Nombres 27.17
17 dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum1 Samuel 17.25 1 Samuel 25.28 1 Samuel 18.25 1 Samuel 18.21 1 Samuel 17.47
18 ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis2 Samuel 7.18 1 Samuel 18.23 1 Samuel 9.21 Jérémie 1.6 Exode 3.11
19 factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxorJuges 7.22 2 Samuel 21.8 Juges 14.20
20 dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei1 Samuel 18.28
21 dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie1 Samuel 18.17 Exode 10.7 1 Samuel 18.26 Proverbes 26.24-26.26 1 Samuel 19.11-19.12
22 et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regisPsaumes 36.1-36.3 2 Samuel 13.28-13.29 Proverbes 29.12 Psaumes 55.21
23 et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuisProverbes 14.20 1 Samuel 9.21 Ecclésiaste 9.15-9.16 Psaumes 119.141 1 Jean 3.1
24 et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est David 25 dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum1 Samuel 18.17 1 Samuel 14.24 Genèse 34.12 Josué 5.3 Exode 22.16-22.17
26 cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis1 Samuel 18.21
27 et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem2 Samuel 3.14 1 Samuel 18.13 Juges 14.19
28 et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eumApocalypse 3.9 Genèse 39.3 Genèse 30.27 1 Samuel 24.20 1 Samuel 26.25
29 et Saul magis coepit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebusEcclésiaste 4.4 1 Jean 3.12-3.15 1 Samuel 18.15 Jean 11.53 Psaumes 37.12-37.14
30 et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis2 Samuel 11.1 1 Samuel 18.5 Psaumes 116.15 1 Pierre 2.4 Daniel 1.20

Cette Bible est dans le domaine public.