Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 18     

1 Samuel 18
Vulgate


1 et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam 2 Samuel 1.26 1 Samuel 20.17 Genèse 44.30 Deutéronome 13.6 1 Samuel 19.2
2 tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui 1 Samuel 17.15 1 Samuel 16.21-16.23
3 inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suam 1 Samuel 20.42 1 Samuel 20.8-20.17 1 Samuel 23.18 2 Samuel 9.1-9.3 2 Samuel 21.7
4 nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum Genèse 41.42 Esther 6.8-6.9 Luc 15.22 Philippiens 2.7-2.8 Esaïe 61.10
5 egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul 1 Samuel 18.14-18.15 1 Samuel 18.30 1 Samuel 14.52 Genèse 39.2-39.3 1 Samuel 13.2
6 porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris Juges 11.34 Exode 15.20 Psaumes 68.25 Jérémie 31.11-31.13
7 et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia 1 Samuel 21.11 1 Samuel 29.5 Exode 15.21 Psaumes 24.7-24.8
8 iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum 1 Samuel 15.28 1 Samuel 20.31 Esther 3.5 1 Samuel 13.14 1 Samuel 16.13
9 non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps Genèse 31.2 Ephésiens 4.27 Genèse 4.5-4.6 Marc 7.22 Matthieu 20.15
10 post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam 1 Samuel 19.9 Actes 16.16 1 Samuel 16.23 1 Rois 18.29 Zacharie 13.2-13.5
11 et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo 1 Samuel 20.33 Esaïe 54.17 Psaumes 37.32-37.33 Jean 8.59 Jean 10.39
12 et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset 1 Samuel 18.29 1 Samuel 18.15 1 Samuel 28.15 1 Samuel 16.13-16.14 1 Samuel 16.18
13 amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi 2 Samuel 5.2 1 Samuel 22.7 1 Samuel 18.25 Nombres 27.16-27.17 Psaumes 121.8
14 in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo Genèse 39.23 Josué 6.27 1 Samuel 16.18 Genèse 39.2-39.3 Matthieu 1.23
15 vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eum Daniel 6.4-6.5 Jacques 3.17 Psaumes 112.5 Colossiens 4.5 Jacques 1.5
16 omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos 1 Samuel 18.5 Nombres 27.17 1 Rois 3.7 2 Samuel 5.2 Luc 20.19
17 dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum 1 Samuel 17.25 1 Samuel 25.28 1 Samuel 18.25 1 Samuel 18.21 1 Samuel 17.47
18 ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis 2 Samuel 7.18 1 Samuel 18.23 1 Samuel 9.21 Ruth 2.10 Proverbes 15.33
19 factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxor 2 Samuel 21.8 Juges 7.22 Juges 14.20
20 dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei 1 Samuel 18.28
21 dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie 1 Samuel 18.17 Exode 10.7 1 Samuel 18.26 Proverbes 29.5 Psaumes 7.14-7.16
22 et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis Proverbes 29.12 Psaumes 55.21 Psaumes 36.1-36.3 2 Samuel 13.28-13.29
23 et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis 1 Jean 3.1 Proverbes 19.6-19.7 Proverbes 14.20 1 Samuel 9.21 Ecclésiaste 9.15-9.16
24 et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est David 25 dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum 1 Samuel 18.17 1 Samuel 14.24 Genèse 34.12 2 Samuel 17.8-17.11 Genèse 17.11-17.14
26 cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis 1 Samuel 18.21
27 et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem 2 Samuel 3.14 Juges 14.19 1 Samuel 18.13
28 et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum 1 Samuel 26.25 Genèse 37.8-37.11 Apocalypse 3.9 Genèse 39.3 Genèse 30.27
29 et Saul magis coepit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebus Ecclésiaste 4.4 Jacques 2.19 Genèse 4.4-4.8 1 Jean 3.12-3.15 1 Samuel 18.15
30 et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis 2 Samuel 11.1 1 Samuel 18.5 1 Pierre 2.7 1 Samuel 2.30 Psaumes 116.15

Cette Bible est dans le domaine public.