Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Romains 3.20 Vulgate
1 quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis 2 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei 3 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit 4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris 5 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico 6 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum 7 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor 8 et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est 9 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse 10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam 11 non est intellegens non est requirens Deum 12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum 14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem 16 contritio et infelicitas in viis eorum 17 et viam pacis non cognoverunt 18 non est timor Dei ante oculos eorum 19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo 20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
Déclarés justes par la foi en Christ
21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis 22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio 23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei 24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum 26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu 27 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei 28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis 29 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium 30 quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem 31 legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus