Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Samuel 12.29     

2 Samuel 12.29
Vulgate


1 misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper1 Rois 20.35-20.41 2 Samuel 7.17 1 Rois 13.1 Esaïe 57.17-57.18 2 Samuel 14.5-14.11
2 dives habebat oves et boves plurimos valde2 Samuel 3.2-3.5 2 Samuel 5.13-5.16 2 Samuel 15.16 Job 1.3 2 Samuel 12.8
3 pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia2 Samuel 11.3 Proverbes 5.18-5.19 Michée 7.5 Deutéronome 13.6
4 cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini qui venerat ad seJacques 1.14 Genèse 18.2-18.7 2 Samuel 11.3-11.4
5 iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hocLuc 6.41-6.42 1 Samuel 26.16 Romains 2.1 Genèse 38.24 1 Samuel 20.31
6 ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non peperceritExode 22.1 Luc 19.8 Jacques 2.13 Proverbes 6.31
7 dixit autem Nathan ad David tu es ille vir haec dicit Dominus Deus Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego erui te de manu Saul1 Samuel 16.13 1 Samuel 18.11 1 Rois 20.42 1 Rois 21.19-21.20 1 Samuel 15.17
8 et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista adiciam tibi multo maiora2 Samuel 12.11 Romains 8.32 Psaumes 86.15 1 Rois 2.22 Psaumes 84.11
9 quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon1 Samuel 15.19 1 Samuel 15.23 Hébreux 10.28-10.29 2 Samuel 11.4 Exode 20.13-20.14
10 quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthei ut esset uxor tua2 Samuel 18.14-18.15 Matthieu 6.24 Malachie 1.6-1.7 2 Samuel 18.33 Nombres 11.20
11 itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huiusDeutéronome 28.30 2 Samuel 16.21-16.22 Osée 4.13-4.14 Ezéchiel 14.9 2 Samuel 13.28-13.29
12 tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis2 Samuel 16.22 Luc 12.1-12.2 Ecclésiaste 12.14 2 Samuel 11.4-11.15 1 Corinthiens 4.5
13 et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris2 Samuel 24.10 Proverbes 28.13 Lévitique 20.10 1 Samuel 15.30 Psaumes 51.4
14 verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morieturRomains 2.24 Esaïe 52.5 Psaumes 74.10 Hébreux 12.6 Amos 3.2
15 et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriae David et desperatus est1 Samuel 25.38 2 Chroniques 13.20 Actes 12.23 2 Rois 15.5 Psaumes 104.29
16 deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram2 Samuel 13.31 Actes 9.9 2 Samuel 12.22 Job 20.12-20.14 Psaumes 69.10
17 venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de terra qui noluit neque comedit cum eis cibum2 Samuel 3.35 1 Samuel 28.23
18 accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfligetNombres 20.15
19 cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est 20 surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comeditJob 1.20 Ruth 3.3 Ecclésiaste 9.8 Lamentations 3.39-3.41 2 Samuel 6.17
21 dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti propter infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem1 Corinthiens 2.15
22 qui ait propter infantem dum adhuc viveret ieiunavi et flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet infansEsaïe 38.1-38.3 Esaïe 38.5 Jonas 3.9-3.10 Jacques 4.9-4.10 Joël 1.14
23 nunc autem quia mortuus est quare ieiuno numquid potero revocare eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non revertetur ad meGenèse 37.35 Job 7.8-7.10 Job 30.23 Luc 23.43
24 et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius Salomon et Dominus dilexit eumMatthieu 1.6 1 Chroniques 28.5-28.6 1 Chroniques 29.1 2 Samuel 7.12 1 Chroniques 22.9-22.10
25 misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Amabilis Domino eo quod diligeret eum DominusNéhémie 13.26 Matthieu 3.17 1 Rois 1.11 1 Rois 1.23 2 Samuel 7.4
26 igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon et expugnabat urbem regiam1 Chroniques 20.1-20.3 Deutéronome 3.11 2 Samuel 11.25
27 misitque Ioab nuntios ad David dicens dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs AquarumEzéchiel 21.20 2 Samuel 11.1 Deutéronome 3.11
28 nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoriaJean 7.18
29 congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabbath cumque dimicasset cepit eam 30 et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et praedam civitatis asportavit multam valde1 Chroniques 20.2
31 populum quoque eius adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem1 Chroniques 20.3 Psaumes 21.8-21.9 Amos 1.3 2 Samuel 8.2

Cette Bible est dans le domaine public.