Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 6     

Job 6
Vulgate


1 respondens autem Iob dixit Job 4.1
2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera Job 31.6 Job 4.5 Job 23.2
3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena Proverbes 27.3 Job 23.2 Matthieu 11.28 Psaumes 40.5 Psaumes 77.4
4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me Psaumes 38.2 Job 30.15 Psaumes 88.15-88.16 Job 16.12-16.14 Psaumes 21.12
5 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit Jérémie 14.6 Psaumes 42.1 Psaumes 104.14 Joël 1.18-1.20
6 aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem Lévitique 2.13 Colossiens 4.6 Job 34.3 Job 6.30 Luc 14.34
7 quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt Job 3.24 Daniel 10.3 1 Rois 22.27 Ezéchiel 4.16 1 Rois 17.12
8 quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus Job 17.14-17.16 Psaumes 119.81 Job 6.11-6.13
9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me 1 Rois 19.4 Jonas 4.3 Job 7.15-7.16 Job 14.13 Jonas 4.8
10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti Job 23.12 Lévitique 19.2 Esaïe 57.15 Osée 11.9 Habakuk 1.12
11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam Job 17.1 Psaumes 102.23 Psaumes 39.5 Psaumes 103.14-103.16 Job 17.14-17.16
12 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est Job 40.18 Job 41.24
13 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me Job 26.2 Job 13.2 Job 19.28 Galates 6.4 2 Corinthiens 1.12
14 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit Proverbes 17.17 1 Corinthiens 12.26 Job 15.4 Job 4.3-4.5 Psaumes 36.1-36.3
15 fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus Jérémie 15.18 Psaumes 38.11 Psaumes 41.9 Jean 16.32 Jean 13.18
16 qui timent pruinam inruet super eos nix 17 tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo 1 Rois 17.1 Job 24.19
18 involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt 19 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper Genèse 25.15 Esaïe 21.14 Jérémie 25.23 1 Rois 10.1 Ezéchiel 27.22-27.23
20 confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt Jérémie 14.3-14.4 Romains 9.33 Jérémie 17.13 Romains 5.5
21 nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis Psaumes 38.11 Apocalypse 18.9-18.10 Job 6.15 Matthieu 26.56 Esaïe 2.22
22 numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi Job 42.11 1 Samuel 12.3 Actes 20.33
23 vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me Lévitique 25.48 Psaumes 107.2 Job 5.20 Jérémie 15.21 Psaumes 49.15
24 docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me Jacques 3.2 Job 32.11 Job 33.1 Psaumes 39.1-39.2 Proverbes 9.9
25 quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere Proverbes 16.21-16.24 Proverbes 12.18 Proverbes 25.11 Job 24.25 Proverbes 18.21
26 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis Job 8.2 Matthieu 12.37 Job 42.7 Job 38.2 Job 4.3-4.4
27 super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum Job 24.3 Job 24.9 Psaumes 7.15 Joël 3.3 2 Pierre 2.3
28 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar Job 33.3 Job 11.3 Job 27.4 Job 36.4 Job 13.4
29 respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate Job 17.10 Job 42.6 Job 34.5 Job 23.10 Malachie 3.18
30 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit Job 12.11 Hébreux 5.14 Job 42.3-42.6 Job 6.6 Job 33.8-33.12

Cette Bible est dans le domaine public.