Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 6     

Job 6
Vulgate


1 respondens autem Iob dixit Job 4.1
2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera Job 31.6 Job 4.5 Job 23.2
3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena Proverbes 27.3 Psaumes 77.4 Job 37.19-37.20 Job 23.2 Matthieu 11.28
4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me Psaumes 38.2 Job 30.15 Psaumes 88.15-88.16 Job 16.12-16.14 Job 31.23
5 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit Joël 1.18-1.20 Jérémie 14.6 Psaumes 42.1 Psaumes 104.14
6 aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem Colossiens 4.6 Lévitique 2.13 Luc 14.34 Psaumes 119.103 Hébreux 6.4-6.5
7 quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt Ezéchiel 4.16 1 Rois 17.12 Ezéchiel 4.14 Psaumes 102.9 Ezéchiel 12.18-12.19
8 quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus Job 17.14-17.16 Psaumes 119.81 Job 6.11-6.13
9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me 1 Rois 19.4 Job 7.15-7.16 Jonas 4.3 Nombres 11.14-11.15 Apocalypse 9.6
10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti Lévitique 19.2 Esaïe 57.15 Job 23.12 Osée 11.9 Psaumes 71.17-71.18
11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam Psaumes 39.5 Psaumes 103.14-103.16 Job 17.1 Psaumes 102.23 Job 13.25
12 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est Job 40.18 Job 41.24
13 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me Galates 6.4 2 Corinthiens 1.12 Job 12.2-12.3 Job 26.2 Job 13.2
14 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit Proverbes 17.17 Psaumes 36.1-36.3 Romains 12.15 Job 16.5 Job 19.21
15 fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus Psaumes 38.11 Jérémie 15.18 Psaumes 41.9 Jean 16.32 Jean 13.18
16 qui timent pruinam inruet super eos nix 17 tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo 1 Rois 17.1 Job 24.19
18 involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt 19 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper Esaïe 21.14 Genèse 25.15 Jérémie 25.23 1 Rois 10.1 Genèse 25.3
20 confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt Romains 5.5 Jérémie 14.3-14.4 Romains 9.33 Jérémie 17.13
21 nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis Psaumes 38.11 Job 2.11-2.13 Matthieu 26.31 2 Timothée 4.16 Job 13.4
22 numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi Job 42.11 1 Samuel 12.3 Actes 20.33
23 vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me Jérémie 15.21 Psaumes 49.15 Néhémie 5.8 Psaumes 49.7-49.8 Lévitique 25.48
24 docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me Jacques 3.2 Psaumes 39.1-39.2 Proverbes 9.9 Psaumes 19.12 Job 10.2
25 quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere Job 24.25 Proverbes 18.21 Job 16.3-16.5 Ecclésiaste 12.10-12.11 Job 21.34
26 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis Job 8.2 Job 3.3-3.26 Job 2.10 Job 10.1 Ephésiens 4.14
27 super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum 2 Pierre 2.3 Job 22.9 Jacques 1.27 Nahum 3.10 Job 24.3
28 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar Job 36.4 Job 13.4 Job 33.3 Job 11.3 Job 27.4
29 respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate Job 17.10 Job 23.10 Malachie 3.18 Job 27.4-27.6 Job 42.6
30 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit Job 12.11 Job 6.6 Job 33.8-33.12 Job 34.3 Hébreux 5.14

Cette Bible est dans le domaine public.