Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 8.5     

Job 8.5
Vulgate


1 respondens autem Baldad Suites dixitJob 2.11
2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tuiJob 6.26 1 Rois 19.11 Job 15.2 Exode 10.7 Exode 10.3
3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est2 Chroniques 19.7 Deutéronome 32.4 Genèse 18.25 Job 34.10-34.12 Romains 3.4-3.6
4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suaeJob 1.5 Job 1.18-1.19 Genèse 13.13 Job 5.4 Job 18.16-18.19
5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatusJob 11.13 Hébreux 3.7-3.8 Matthieu 7.7-7.8 Jacques 4.7-4.10 Esaïe 55.6-55.7
6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae1 Jean 3.19-3.22 Psaumes 7.6 Job 1.8 Proverbes 15.8 Job 22.23-22.30
7 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimisJob 42.12-42.13 Zacharie 4.10 Proverbes 4.18 Matthieu 13.31-13.32 Proverbes 19.20
8 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriamJob 15.18 Deutéronome 4.32 Deutéronome 32.7 Psaumes 78.3-78.4 Romains 15.4
9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram1 Chroniques 29.15 Job 14.2 Psaumes 144.4 Psaumes 102.11 Genèse 47.9
10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquiaJob 12.7-12.8 Hébreux 11.4 Proverbes 18.15 Deutéronome 6.7 Proverbes 16.23
11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aquaEsaïe 19.5-19.7 Exode 2.3
12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescitJérémie 17.6 Jacques 1.10-1.11 Psaumes 129.6-129.7 1 Pierre 1.24 Matthieu 13.20
13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribitPsaumes 9.17 Job 15.34 Job 13.16 Job 11.20 Proverbes 10.28
14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eiusEsaïe 59.5-59.6
15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurgetJob 27.18 Matthieu 7.24-7.27 Luc 6.47-6.49 Psaumes 52.5-52.7 Proverbes 10.28
16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egrediturPsaumes 80.11 Psaumes 37.35-37.36 Job 5.3 Job 21.7-21.15 Psaumes 73.3-73.12
17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabiturJob 29.19 Esaïe 40.24 Jérémie 12.1-12.2 Job 18.16 Jude 1.12
18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi teJob 7.10 Psaumes 37.36 Job 7.8 Job 20.9 Psaumes 73.18-73.19
19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinenturJob 20.5 1 Samuel 2.8 Psaumes 113.7 Matthieu 13.20-13.21 Ezéchiel 17.24
20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignisJob 4.7 Job 9.22 Psaumes 94.14 Job 21.30 Psaumes 37.37
21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubiloPsaumes 126.2 Genèse 21.6 Psaumes 98.4 Luc 6.21 Job 5.22
22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistetPsaumes 35.26 Psaumes 132.18 Psaumes 109.29 Job 18.14 Job 7.21

Cette Bible est dans le domaine public.