Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 8     

Job 8
Vulgate


1 respondens autem Baldad Suites dixit Job 2.11
2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui Job 6.26 1 Rois 19.11 Job 15.2 Exode 10.3 Job 11.2-11.3
3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est 2 Chroniques 19.7 Deutéronome 32.4 Genèse 18.25 Romains 3.4-3.6 Apocalypse 16.7
4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae Job 1.5 Job 1.18-1.19 Job 5.4 Job 18.16-18.19 Genèse 19.13-19.25
5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus Job 11.13 Hébreux 3.7-3.8 Matthieu 7.7-7.8 Jacques 4.7-4.10 Job 5.8
6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae Psaumes 7.6 1 Jean 3.19-3.22 Job 1.8 Proverbes 15.8 Job 22.23-22.30
7 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis Job 42.12-42.13 Zacharie 4.10 Proverbes 4.18 Matthieu 13.31-13.32 Deutéronome 8.16
8 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam Job 15.18 Deutéronome 4.32 Deutéronome 32.7 Romains 15.4 Esaïe 38.19
9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram 1 Chroniques 29.15 Job 14.2 Psaumes 144.4 Psaumes 102.11 Genèse 47.9
10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia Hébreux 11.4 Proverbes 18.15 Deutéronome 6.7 Proverbes 16.23 Job 32.7
11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua Esaïe 19.5-19.7 Exode 2.3
12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit Jérémie 17.6 Jacques 1.10-1.11 Psaumes 129.6-129.7 1 Pierre 1.24 Matthieu 13.20
13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit Psaumes 9.17 Job 15.34 Job 13.16 Job 11.20 Proverbes 10.28
14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius Esaïe 59.5-59.6
15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget Job 27.18 Matthieu 7.24-7.27 Luc 6.47-6.49 Proverbes 10.28 Job 18.14
16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur Psaumes 80.11 Job 5.3 Job 21.7-21.15 Psaumes 73.3-73.12 Jérémie 11.16
17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur Esaïe 40.24 Jérémie 12.1-12.2 Job 18.16 Jude 1.12 Esaïe 5.24
18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te Job 7.10 Psaumes 37.36 Job 7.8 Psaumes 73.18-73.19 Psaumes 92.7
19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur Job 20.5 1 Samuel 2.8 Psaumes 113.7 Ezéchiel 17.24 Matthieu 3.9
20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis Job 4.7 Job 9.22 Psaumes 94.14 Job 21.30 Psaumes 37.37
21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo Psaumes 126.2 Genèse 21.6 Luc 6.21 Job 5.22 Néhémie 12.43
22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet Psaumes 35.26 Psaumes 132.18 Psaumes 109.29 Job 7.21 1 Pierre 5.5

Cette Bible est dans le domaine public.