Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Proverbes 25.16 Vulgate
Proverbes de Salomon
Les relations
1 haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda 2 gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem 3 caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile 4 aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum 5 aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius 6 ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris 7 melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe 8 quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum 9 causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles 10 ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset 11 mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo 12 inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem 13 sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit 14 nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens 15 patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam 16 mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud 17 subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te 18 iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum 19 dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae 20 et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo 21 si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere 22 prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi 23 ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem 24 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi 25 aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua 26 fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio 27 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria 28 sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum