Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 22     

Esaïe 22
Vulgate


1 onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta Jérémie 21.13 Psaumes 125.2 Joël 3.12 Joël 3.14 Esaïe 15.3
2 clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello Esaïe 32.13 Jérémie 14.18 Lamentations 2.20 Esaïe 23.7 Amos 6.3-6.6
3 cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt 2 Rois 25.4-25.7 Jérémie 39.4-39.7 2 Rois 25.18-25.21 Jérémie 52.24-52.27 Esaïe 3.1-3.8
4 propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei Jérémie 9.1 Michée 1.8 Esaïe 15.3 Luc 19.41 Jérémie 31.15
5 dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem Esaïe 37.3 Lamentations 1.5 Esaïe 10.6 Michée 7.4 Lamentations 2.2
6 et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus 2 Rois 16.9 Esaïe 21.2 Amos 9.7 Amos 1.5 Genèse 10.22
7 et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta Esaïe 8.7-8.8 Jérémie 39.1-39.3 Esaïe 37.34 Esaïe 10.28-10.32
8 et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus 1 Rois 10.17 1 Rois 7.2 Cantique 4.4 1 Rois 14.27-14.28 Esaïe 36.1-36.3
9 et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris 2 Rois 20.20 2 Chroniques 32.30 Néhémie 3.16 2 Chroniques 32.1-32.6
10 et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum 11 et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis 2 Rois 25.4 Néhémie 3.16 Esaïe 31.1 2 Chroniques 6.6 Esaïe 8.17
12 et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci Joël 2.17 Joël 1.13 Michée 1.16 Néhémie 9.9 2 Chroniques 35.25
13 et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur Esaïe 56.12 1 Corinthiens 15.32 Luc 17.26-17.29 Esaïe 5.22 Jacques 5.5
14 et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum 1 Samuel 3.14 Ezéchiel 24.13 Esaïe 5.9 Nombres 15.25-15.31 Hébreux 10.26-10.27
15 haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi Esaïe 36.3 2 Rois 18.18 2 Rois 18.37 Esaïe 37.2 2 Rois 19.2
16 quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi Matthieu 27.60 2 Samuel 18.18 2 Chroniques 16.14 Job 3.14 Esaïe 52.5
17 ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te Job 9.24 Esther 7.8 Jérémie 14.3
18 coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui Esaïe 17.13 Amos 7.17
19 et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te Ezéchiel 17.24 Job 40.11-40.12 Psaumes 75.6-75.7 Luc 1.52
20 et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae 2 Rois 18.18 Esaïe 36.3 Esaïe 37.2 Esaïe 36.22 2 Rois 18.37
21 et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda Genèse 45.8 1 Samuel 18.4 Esther 8.2 Esaïe 9.6-9.7 Esther 8.15
22 et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat Apocalypse 3.7 Job 12.14 Apocalypse 1.18 Matthieu 18.18-18.19 Matthieu 16.18-16.19
23 et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui Zacharie 10.4 Esdras 9.8 1 Samuel 2.8 Job 36.7 Apocalypse 3.21
24 et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum Romains 9.22-9.23 Jean 5.22-5.27 Jean 20.21-20.23 Genèse 41.44-41.45 Matthieu 28.18
25 in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est Esaïe 46.11 Michée 4.4 Esaïe 22.23 Esther 9.24-9.25 Esaïe 48.15

Cette Bible est dans le domaine public.