Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Esaïe 45.12 Vulgate
1 haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur 2 ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas aereas conteram et vectes ferreos confringam 3 et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel 4 propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me 5 ego Dominus et non est amplius extra me non est deus accinxi te et non cognovisti me 6 ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter 7 formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec 8 rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi eum 9 vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est 10 vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis 11 haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi 12 ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi 13 ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum
Bénédictions universelles
14 haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus 15 vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator 16 confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in confusione fabricatores errorum 17 Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi 18 quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius 19 non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta 20 congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem 21 adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me 22 convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius 23 in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et iurabit omnis lingua 24 ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei 25 in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel