Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 10     

Jean 10
Vulgate


1 amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro 1 Jean 4.1 Hébreux 5.4 Jean 10.8-10.10 Romains 16.18 Matthieu 7.15
2 qui autem intrat per ostium pastor est ovium Actes 20.28 Jean 10.14 Jean 10.11-10.12 Jean 10.7 Psaumes 23.1
3 huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas Jean 10.16 Jean 10.4 Jean 10.14 Exode 33.17 Jean 10.26-10.27
4 et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius Jean 10.16 Deutéronome 1.30 Cantique 2.8 Ephésiens 5.1 1 Corinthiens 11.1
5 alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum 1 Jean 4.5-4.6 Marc 4.24 Colossiens 2.6-2.10 1 Rois 22.7 Apocalypse 2.2
6 hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis Psaumes 106.7 Daniel 12.10 Esaïe 56.11 Proverbes 28.5 Psaumes 82.5
7 dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium Jean 14.6 Jean 10.9 Ephésiens 2.18 Jean 10.1 Hébreux 10.19-10.22
8 omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves Ezéchiel 34.2 Ezéchiel 22.25-22.28 Jean 10.1 Zacharie 11.16 Sophonie 3.3
9 ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet Jean 14.6 Ephésiens 2.18 Jean 10.1 Ezéchiel 34.12-34.16 Zacharie 10.12
10 fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant Luc 19.10 Jean 6.51 Jean 12.47 Jean 3.17 Jean 6.33
11 ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus Esaïe 40.11 Jean 15.13 Hébreux 13.20 Ezéchiel 34.23 1 Pierre 5.4
12 mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves 2 Pierre 2.3 Ezéchiel 34.2-34.6 Zacharie 11.16-11.17 Esaïe 56.10-56.12 1 Timothée 3.8
13 mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus Philippiens 2.20 Actes 18.17 Jean 12.6
14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae Jean 10.27 2 Timothée 2.19 Psaumes 1.6 1 Jean 5.20 Esaïe 53.11
15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus Jean 10.11 Matthieu 11.27 1 Pierre 3.18 Jean 15.13 Ephésiens 5.2
16 et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor 1 Pierre 2.25 Esaïe 56.8 Ezéchiel 34.23 Jean 11.52 Ephésiens 2.13-2.18
17 propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam Jean 10.11 Hébreux 2.9 Jean 10.18 Esaïe 53.7-53.12 Jean 10.15
18 nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo Jean 15.10 Hébreux 2.9 Jean 10.17 Jean 14.31 Hébreux 5.6-5.9
19 dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos Jean 9.16 Jean 7.40-7.43 Matthieu 10.34-10.35 Actes 23.7-23.10 Luc 12.51-12.53
20 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis Jean 7.20 Marc 3.21 Actes 18.14-18.15 Actes 26.30-26.32 Jean 9.28-9.29
21 alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire Exode 4.11 Psaumes 146.8 Proverbes 20.12 Jean 9.32-9.33 Psaumes 94.9
22 facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat 23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis Actes 3.11 Actes 5.12
24 circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam Luc 22.67-22.70 Matthieu 11.3 Jean 1.19 Jean 8.25 Luc 3.15
25 respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me Jean 10.38 Jean 8.58 Jean 5.17-5.43 Jean 8.12 Actes 10.38
26 sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis Jean 8.47 2 Corinthiens 4.3-4.4 Jean 10.4 1 Jean 4.6 Romains 11.7-11.8
27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me Jean 10.14 Jean 10.16 Apocalypse 3.20 Jean 10.3-10.4 Jean 5.25
28 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea Jean 6.39-6.40 Jean 6.37 Jean 17.2 Hébreux 7.25 Jean 5.24
29 Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei Jean 14.28 Jean 6.37 Jean 17.2 Exode 18.11 Jean 17.6
30 ego et Pater unum sumus Matthieu 28.19 Tite 2.13 1 Timothée 3.16 Jean 14.9 Jean 1.1-1.2
31 sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum Jean 8.59 Actes 7.52 Jean 5.18 Exode 17.4 Matthieu 21.35
32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis Jean 10.37 Jean 5.36 1 Jean 3.12 Psaumes 109.4-109.5 Jean 10.25
33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum Jean 5.18 Lévitique 24.16 Jean 10.30 1 Rois 21.10 Philippiens 2.6
34 respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis Psaumes 82.6-82.7 Psaumes 138.1 Psaumes 82.1 Exode 7.1 Jean 15.25
35 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura 1 Samuel 30.8 Luc 24.26-24.27 2 Chroniques 11.2-11.3 Deutéronome 18.15 1 Samuel 28.6
36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum Jean 3.17 Jérémie 1.5 Jean 5.17-5.18 Jean 19.7 Jean 6.27
37 si non facio opera Patris mei nolite credere mihi Jean 15.24 Jean 10.25 Jean 5.31 Jean 14.10 Matthieu 11.20-11.24
38 si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre Jean 14.20 Jean 17.21-17.23 Jean 3.2 Jean 5.36 Jean 14.9-14.11
39 quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum Jean 7.30 Jean 8.59 Jean 7.44 Luc 4.29-4.30 Jean 10.31
40 et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic Jean 1.28 Jean 3.26 Jean 11.54 Jean 7.1
41 et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum Jean 1.29-1.30 Jean 1.33-1.34 Matthieu 4.23-4.25 Jean 3.26-3.36 Matthieu 14.2
42 omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum Jean 7.31 Jean 8.30 Jean 11.45 Jean 4.41 Jean 2.23

Cette Bible est dans le domaine public.