Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 2.10     

Romains 2.10
Vulgate


1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicasRomains 2.3 Luc 6.37 2 Samuel 12.5-12.7 Jean 8.7-8.9 Matthieu 7.1-7.5
2 scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia aguntPsaumes 9.7-9.8 Apocalypse 19.2 Psaumes 9.4 Sophonie 3.5 Jérémie 12.1
3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium DeiRomains 1.32-2.1 Luc 12.14 Hébreux 2.3 Psaumes 50.21 Luc 22.58
4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit2 Pierre 3.9 Romains 3.25 Exode 34.6 Esaïe 30.18 Romains 9.22-9.23
5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii DeiDeutéronome 32.34 2 Pierre 2.9 Romains 1.18 Ecclésiaste 12.14 Hébreux 3.13
6 qui reddet unicuique secundum opera eiusPsaumes 62.12 Matthieu 16.27 Jérémie 17.10 Jérémie 32.19 Job 34.11
7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternamLuc 8.15 2 Timothée 1.10 1 Corinthiens 15.53-15.54 Romains 6.23 Psaumes 37.34
8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatioRomains 10.16 Proverbes 13.10 Job 24.13 Tite 3.9 2 Thessaloniciens 2.10-2.12
9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci1 Pierre 4.17 Romains 9.24 Luc 24.47 Romains 1.16 Romains 15.8-15.9
10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et GraecoEsaïe 32.17 Esaïe 57.19 1 Pierre 1.7 Romains 2.7 Galates 5.6
11 non est enim personarum acceptio apud DeumActes 10.34 Deutéronome 10.17 Colossiens 3.25 Galates 2.6 Ephésiens 6.9
12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur1 Corinthiens 9.21 Galates 3.10 Galates 2.16-2.19 Galates 3.22 Luc 10.12-10.15
13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabunturJacques 1.22-1.25 1 Jean 3.7 Romains 2.25 1 Jean 2.29 Galates 2.16
14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lexRomains 2.12 Actes 17.30 Ephésiens 2.12 Psaumes 147.19-147.20 Romains 3.1-3.2
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentiumRomains 1.18-1.19 Tite 1.15 Romains 9.1 2 Corinthiens 5.11 1 Jean 3.19-3.21
16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum ChristumActes 10.42 Romains 16.25 Ecclésiaste 12.14 2 Timothée 2.8 Actes 17.31
17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in DeoRomains 2.23 Michée 3.11 Jean 5.45 Jean 7.19 Romains 9.4-9.7
18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem1 Thessaloniciens 5.21 Jacques 4.17 Philippiens 1.10 Deutéronome 4.8 Proverbes 6.23
19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris suntMatthieu 15.14 Apocalypse 3.17-3.18 1 Corinthiens 4.10 Jean 9.40-9.41 Matthieu 5.14
20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege2 Timothée 3.5 Tite 1.16 2 Timothée 1.13 Romains 6.17 1 Corinthiens 3.1
21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furarisMatthieu 23.3-23.28 Luc 12.47 Psaumes 50.16-50.21 Michée 3.11 Luc 11.46
22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facisActes 19.37 Malachie 3.8 Malachie 1.14 Malachie 1.8 Matthieu 16.4
23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonorasRomains 2.17 Romains 9.4 Jean 5.45 Romains 3.2 Jacques 1.22-1.27
24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum estEsaïe 52.5 Ezéchiel 36.20-36.23 Lamentations 2.15-2.16 2 Samuel 12.14 1 Timothée 5.14
25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta estJérémie 4.4 Romains 2.28-3.2 Actes 7.51 Galates 5.3-5.6 Romains 4.11-4.12
26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabiturRomains 8.4 1 Corinthiens 7.18-7.19 Colossiens 2.11 Matthieu 15.28 Ephésiens 2.11
27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis esRomains 2.29 Matthieu 12.41-12.42 2 Corinthiens 3.6 Matthieu 5.17-5.20 Romains 13.10
28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisioGalates 6.15 Matthieu 3.9 Romains 9.6-9.8 Esaïe 48.1-48.2 Apocalypse 2.9
29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo estPhilippiens 3.3 1 Pierre 3.4 Deutéronome 30.6 1 Thessaloniciens 2.4 2 Corinthiens 10.18

Cette Bible est dans le domaine public.