Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 2     

Romains 2
Vulgate


1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas Romains 2.3 Luc 6.37 2 Samuel 12.5-12.7 Jean 8.7-8.9 Matthieu 7.1-7.5
2 scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt Psaumes 9.7-9.8 Apocalypse 19.2 Psaumes 9.4 Sophonie 3.5 Jérémie 12.1
3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei Luc 12.14 Romains 1.32-2.1 Job 35.2 Psaumes 56.7 Hébreux 2.3
4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit 2 Pierre 3.9 Esaïe 30.18 Romains 3.25 Exode 34.6 Ephésiens 1.7
5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei Deutéronome 32.34 Hébreux 3.15 Jacques 5.3 2 Pierre 2.9 Romains 1.18
6 qui reddet unicuique secundum opera eius Psaumes 62.12 Matthieu 16.27 Jérémie 17.10 Jérémie 32.19 Job 34.11
7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam Luc 8.15 2 Timothée 1.10 1 Corinthiens 15.53-15.54 Romains 6.23 Psaumes 27.14
8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio Esaïe 50.10 Hébreux 3.12-3.13 Jean 3.18-3.21 Romains 10.16 Proverbes 13.10
9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci 1 Pierre 4.17 Actes 3.26 Romains 9.24 Luc 24.47 Romains 1.16
10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco Esaïe 32.17 Romains 2.7 Esaïe 57.19 1 Pierre 1.7 Matthieu 10.13
11 non est enim personarum acceptio apud Deum Actes 10.34 Deutéronome 10.17 Colossiens 3.25 Galates 2.6 2 Chroniques 19.7
12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur 1 Corinthiens 9.21 Galates 3.10 Galates 2.16-2.19 Apocalypse 20.12-20.15 Romains 7.7-7.11
13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur Jacques 1.22-1.25 1 Jean 3.7 Romains 2.25 1 Jean 2.29 Galates 2.16
14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex Romains 2.12 Actes 17.30 Ephésiens 2.12 Psaumes 147.19-147.20 Romains 3.1-3.2
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium Romains 1.18-1.19 Tite 1.15 Romains 9.1 2 Corinthiens 5.11 1 Jean 3.19-3.21
16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum Actes 10.42 Romains 16.25 Ecclésiaste 12.14 2 Timothée 2.8 Actes 17.31
17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo Romains 2.23 Michée 3.11 Jean 5.45 2 Corinthiens 11.22 Jean 9.28-9.29
18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem Deutéronome 4.8 1 Thessaloniciens 5.21 Jacques 4.17 Philippiens 1.10 1 Corinthiens 8.1-8.2
19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt Jean 9.40-9.41 Matthieu 15.14 Apocalypse 3.17-3.18 1 Corinthiens 4.10 Actes 26.18
20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege 2 Timothée 3.5 Tite 1.16 2 Timothée 1.13 Romains 6.17 1 Corinthiens 3.1
21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris Matthieu 23.3-23.28 Luc 12.47 Psaumes 50.16-50.21 Michée 3.11 Luc 19.22
22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis Actes 19.37 Malachie 3.8 Matthieu 12.39 Malachie 1.14 Malachie 1.8
23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras Romains 2.17 Romains 9.4 Jean 5.45 Romains 3.2 Jacques 4.16-4.17
24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est Esaïe 52.5 Ezéchiel 36.20-36.23 Lamentations 2.15-2.16 Tite 2.8 2 Samuel 12.14
25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est Jérémie 4.4 Jérémie 9.25-9.26 Romains 2.28-3.2 Actes 7.51 Galates 5.3-5.6
26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur Romains 8.4 1 Corinthiens 7.18-7.19 Colossiens 2.11 Matthieu 8.11-8.12 Matthieu 15.28
27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es Romains 2.29 Matthieu 12.41-12.42 2 Corinthiens 3.6 Galates 5.14 Matthieu 5.17-5.20
28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio Galates 6.15 Matthieu 3.9 Romains 9.6-9.8 Esaïe 48.1-48.2 Apocalypse 2.9
29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est 1 Pierre 3.4 Philippiens 3.3 Deutéronome 30.6 1 Thessaloniciens 2.4 2 Corinthiens 10.18

Cette Bible est dans le domaine public.