Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 10.20     

Deutéronome 10.20
Vulgate


1 in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneamExode 34.1-34.2 Hébreux 9.4 Deutéronome 10.3-10.4 Exode 25.10-25.15 Exode 34.4
2 et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arcaExode 25.16-25.22 Hébreux 9.4 Exode 40.20 1 Rois 8.9 Deutéronome 4.13
3 feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibusExode 34.4 Exode 37.1-37.9 Exode 25.10 Exode 25.5 Deutéronome 10.1
4 scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihiDeutéronome 9.10 Exode 34.28 Deutéronome 18.16 Exode 20.1-20.17 Deutéronome 4.11-4.15
5 reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit DominusExode 34.29 Exode 40.20 Deutéronome 10.2 Deutéronome 9.15 Josué 4.9
6 filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius EleazarNombres 33.38 Nombres 20.23-20.28 Nombres 33.30-33.33 Nombres 10.12-10.13 Nombres 33.1-33.2
7 inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentiumNombres 33.32-33.34
8 eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diemDeutéronome 18.5 Deutéronome 21.5 Jean 15.16 2 Chroniques 30.27 Nombres 6.23-6.26
9 quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuusDeutéronome 18.1-18.2 Ezéchiel 44.28 Josué 14.3 Nombres 18.20-18.24 Nombres 26.62
10 ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluitDeutéronome 9.18-9.19 Deutéronome 9.25 Exode 34.28 Exode 33.17 Exode 32.33-32.34
11 dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eisExode 32.34 Exode 33.1
12 et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tuaDeutéronome 6.5 Michée 6.8 Deutéronome 5.33 Luc 10.27 Deutéronome 11.13
13 custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibiDeutéronome 6.24 Jacques 1.25 Proverbes 9.12 Jérémie 32.39
14 en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt1 Rois 8.27 Psaumes 115.16 Néhémie 9.6 Exode 19.5 Psaumes 24.1
15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobaturDeutéronome 4.37 Nombres 14.8 Romains 9.13-9.23 Deutéronome 7.7-7.8
16 circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis ampliusJérémie 4.4 Deutéronome 30.6 Lévitique 26.41 Deutéronome 9.6 Colossiens 2.11
17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec muneraGalates 2.6 Apocalypse 17.14 Apocalypse 19.16 Josué 22.22 Ephésiens 6.9
18 facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitumPsaumes 146.9 Psaumes 68.5 Exode 22.22 Psaumes 145.9 Matthieu 5.45
19 et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra AegyptiExode 22.21 Lévitique 19.33-19.34 Galates 6.10 Luc 17.18 Jacques 2.15-2.16
20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illiusDeutéronome 6.13 Deutéronome 13.4 Matthieu 4.10 Deutéronome 11.22 Luc 4.8
21 ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tuiJérémie 17.14 Psaumes 106.21-106.22 Psaumes 22.3 2 Samuel 7.23 Exode 15.2
22 in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeliGenèse 46.27 Genèse 15.5 Deutéronome 1.10 Exode 1.5 Actes 7.14

Cette Bible est dans le domaine public.