Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 10     

Deutéronome 10
Vulgate


1 in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam Exode 34.1-34.2 Exode 34.4 Hébreux 9.4 Deutéronome 10.3-10.4 Exode 25.10-25.15
2 et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca Deutéronome 4.13 Deutéronome 10.5 Exode 25.16-25.22 Hébreux 9.4 Exode 40.20
3 feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus Exode 34.4 Exode 25.5 Exode 37.1-37.9 Exode 25.10 Deutéronome 10.1
4 scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi Deutéronome 9.10 Exode 34.28 Deutéronome 18.16 Hébreux 12.18-12.19 Exode 20.1-20.17
5 reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus Exode 34.29 Exode 40.20 Exode 25.16 Exode 32.15 Deutéronome 10.2
6 filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar Nombres 33.38 Nombres 33.30-33.33 Nombres 20.23-20.28 Nombres 10.6 Nombres 10.12-10.13
7 inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium Nombres 33.32-33.34
8 eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem Deutéronome 21.5 Deutéronome 18.5 Nombres 3.6 Jean 15.16 2 Chroniques 30.27
9 quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus Deutéronome 18.1-18.2 Ezéchiel 44.28 Nombres 26.62 Josué 14.3 Nombres 18.20-18.24
10 ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit Exode 34.28 Deutéronome 9.18-9.19 Deutéronome 9.25 Exode 33.17 Deutéronome 3.23-3.27
11 dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis Exode 32.34 Exode 33.1
12 et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua Deutéronome 6.5 Michée 6.8 Deutéronome 5.33 Deutéronome 11.13 Luc 10.27
13 custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi Deutéronome 6.24 Jacques 1.25 Proverbes 9.12 Jérémie 32.39
14 en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt 1 Rois 8.27 Psaumes 115.16 Néhémie 9.6 Exode 19.5 Psaumes 24.1
15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur Deutéronome 4.37 Nombres 14.8 Romains 9.13-9.23 Deutéronome 7.7-7.8
16 circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius Jérémie 4.4 Deutéronome 30.6 Lévitique 26.41 Deutéronome 9.6 Colossiens 2.11
17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera Daniel 2.47 Galates 2.6 Apocalypse 17.14 Apocalypse 19.16 Josué 22.22
18 facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum Psaumes 146.9 Psaumes 68.5 Osée 14.3 Exode 22.22 Psaumes 145.9
19 et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti Exode 22.21 Lévitique 19.33-19.34 Luc 10.28-10.37 1 Jean 3.17-3.18 Galates 6.10
20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius Deutéronome 13.4 Deutéronome 6.13 Luc 4.8 Matthieu 4.10 Deutéronome 11.22
21 ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui Jérémie 17.14 Psaumes 106.21-106.22 Exode 15.2 Psaumes 22.3 2 Samuel 7.23
22 in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli Genèse 46.27 Genèse 15.5 Deutéronome 1.10 Exode 1.5 Néhémie 9.23

Cette Bible est dans le domaine public.