Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Josué 2     

Josué 2
Vulgate


1 misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam Jacques 2.25 Hébreux 11.31 Nombres 25.1 Matthieu 1.5 Juges 18.2
2 nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram Psaumes 127.1 Daniel 4.35 Proverbes 21.30 Esaïe 43.13
3 misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt Lévitique 24.14 Genèse 42.31 2 Samuel 10.3 Job 21.30 Genèse 42.9-42.12
4 tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent 2 Samuel 17.19-17.20 2 Rois 6.19 2 Samuel 16.18-16.19 Exode 1.19
5 cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos Néhémie 13.19 Ezéchiel 47.1-47.2 Ezéchiel 47.12 Jérémie 50.20 Romains 3.7-3.8
6 ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula quae ibi erat 2 Samuel 17.19 1 Rois 18.13 Exode 1.15-1.21 Hébreux 11.23 Josué 2.8
7 hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quae ducit ad vadum Iordanis illisque egressis statim porta clausa est Juges 3.28 Juges 12.5 Josué 2.5 Actes 5.23
8 necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait 9 novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae Exode 23.27 Deutéronome 2.25 Josué 2.11 Exode 15.15-15.16 Genèse 35.5
10 audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis Nombres 21.21-21.35 Deutéronome 2.30-3.8 Exode 14.21-14.31 Nombres 23.22 Josué 4.24
11 et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim
Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum Josué 7.5 Esaïe 13.7 Deutéronome 4.39 Josué 5.1 Psaumes 22.14
12 nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum Josué 2.18 1 Samuel 20.14-20.17 Ezéchiel 9.4-9.6 2 Chroniques 36.13 Josué 2.13
13 et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morte 14 qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem Matthieu 5.7 Juges 1.24-1.25 Genèse 24.49 Josué 6.17 Nombres 10.29-10.32
15 dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim eius herebat muro Actes 9.25 2 Corinthiens 11.33 1 Samuel 19.12-19.17 Josué 6.20
16 dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram 1 Samuel 23.14 Josué 2.22 1 Samuel 23.29 Psaumes 11.1 Jacques 2.25
17 qui dixerunt ad eam innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos Genèse 24.3-24.8 Lévitique 19.11-19.12 Josué 2.20 2 Samuel 21.1-21.2 Exode 20.7
18 si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam Josué 6.23 Genèse 7.1 Josué 2.21 Genèse 19.12-19.17 Josué 2.12-2.13
19 qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit Exode 12.13 Lévitique 20.9 Actes 27.31 Josué 2.14 Lévitique 20.11
20 quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos Proverbes 11.13
21 et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra Josué 2.18 Matthieu 7.24 Jean 2.5
22 illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos 2 Samuel 17.20 Psaumes 32.6-32.7 1 Samuel 19.10-19.12
23 quibus urbem ingressis reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et Iordane transmisso venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi 24 atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius Exode 23.31 Nombres 13.32-13.33 Josué 2.9-2.11 Apocalypse 6.16-6.17 Proverbes 25.13

Cette Bible est dans le domaine public.