Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 50     

Genèse 50
Vulgate


1 quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum Genèse 46.4 Ephésiens 6.4 2 Rois 13.14 Actes 8.2 Deutéronome 6.7-6.8
2 praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem Genèse 50.26 2 Chroniques 16.14 Jean 19.39-19.40 Marc 16.1 Matthieu 26.12
3 quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus Nombres 20.29 Deutéronome 34.8 Genèse 50.10 Deutéronome 21.13
4 et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis Genèse 18.3 Esther 4.2
5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar Esaïe 22.16 2 Chroniques 16.14 Matthieu 27.60 Genèse 47.29-47.31 Psaumes 79.3
6 dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es Genèse 48.21
7 quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti Genèse 14.16
8 domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen Nombres 32.24-32.27 Exode 10.8-10.9 Exode 10.26
9 habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica Cantique 1.9 2 Rois 18.24 Exode 14.17 Genèse 46.29 Genèse 41.43
10 veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies Actes 8.2 Job 2.13 2 Samuel 1.17 1 Samuel 31.13 Nombres 19.11
11 quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti Genèse 24.6 Genèse 10.15-10.19 Deutéronome 3.27 Genèse 13.7 1 Samuel 6.18
12 fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis Genèse 47.29-47.31 Actes 7.16 Genèse 49.29-49.32 Ephésiens 6.1 Exode 20.12
13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre Genèse 23.16-23.18 Actes 7.16 Genèse 49.29-49.31 Genèse 23.20 Genèse 35.29
14 reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre 15 quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus Proverbes 28.1 Genèse 42.21-42.22 Genèse 37.28 Genèse 42.17 Genèse 27.41-27.42
16 mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur Proverbes 29.25
17 ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph Matthieu 6.12 Ephésiens 4.32 Galates 6.16 Genèse 49.25 Luc 17.3-17.4
18 veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus Genèse 37.7-37.11 Genèse 44.14 Genèse 42.6 Genèse 27.29 Genèse 45.3
19 quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem Romains 12.19 Job 34.19-34.29 Genèse 45.5 Hébreux 10.30 Deutéronome 32.35
20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos Romains 8.28 Psaumes 119.71 Genèse 45.5-45.8 Actes 3.26 Genèse 37.4
21 nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus Genèse 47.12 1 Pierre 3.9 Romains 12.20-12.21 1 Thessaloniciens 5.15 Genèse 45.10-45.11
22 et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis 23 et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph Job 42.16 Nombres 32.39 Genèse 30.3 Psaumes 128.6 Josué 17.1
24 quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob Genèse 26.3 Genèse 35.12 Exode 3.16-3.17 Genèse 48.21 Genèse 46.4
25 cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto Exode 13.19 Josué 24.32 Hébreux 11.22 Actes 7.16 Genèse 47.29-47.31
26 mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto Genèse 47.28 Genèse 50.2-50.3 Genèse 50.22 Josué 24.29 Genèse 47.9

Cette Bible est dans le domaine public.