Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Rois 2.8     

2 Rois 2.8
Vulgate


1 factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de GalgalisGenèse 5.24 Hébreux 11.5 1 Rois 19.11 Josué 5.9 Josué 4.19
2 dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel1 Samuel 1.26 2 Rois 2.6 2 Rois 4.30 2 Rois 2.4 1 Rois 12.29
3 egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete2 Rois 4.1 2 Rois 4.38 1 Rois 20.35 2 Rois 9.1 1 Samuel 10.10-10.12
4 dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum2 Rois 2.2 Josué 6.26 1 Rois 16.34 2 Rois 4.30 Actes 11.23
5 accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete2 Rois 2.3 Habakuk 2.20 Actes 26.25 Josué 1.1-1.2 Actes 1.2
6 dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Iordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te ierunt igitur ambo pariter2 Rois 2.2 Josué 3.15
7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super Iordanem2 Rois 2.17 1 Rois 18.4 1 Rois 18.13
8 tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum1 Rois 19.19 Exode 14.21-14.22 2 Rois 2.14 1 Rois 19.13 Psaumes 114.5-114.7
9 cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in meNombres 11.17 Deutéronome 21.17 Nombres 11.25 1 Timothée 5.17 Luc 24.45-24.51
10 qui respondit rem difficilem postulasti attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris non eritActes 1.9-1.10 Marc 11.22-11.24 Jean 16.24 2 Rois 2.12
11 cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in caelum2 Rois 6.17 Psaumes 104.3-104.4 Psaumes 68.17 Hébreux 1.14 2 Rois 2.1
12 Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes2 Rois 13.14 Job 1.20-1.21 Ecclésiaste 9.16-9.18 Jean 3.13 Actes 27.24
13 et levavit pallium Heliae quod ceciderat ei reversusque stetit super ripam Iordanis1 Rois 9.26 1 Rois 19.19 2 Rois 2.8
14 et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et divisae sunt huc atque illuc et transiit HeliseusPsaumes 42.10 Psaumes 115.2 Jean 14.12 Psaumes 42.2 Marc 16.20
15 videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliae super Heliseum et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram2 Rois 4.1-4.4 Nombres 27.20 Jean 15.26-15.27 2 Rois 2.19 Esaïe 11.2
16 dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere1 Rois 18.12 Actes 8.39 2 Corinthiens 12.2-12.3 Ezéchiel 40.2 Ezéchiel 11.24
17 coegeruntque eum donec adquiesceret et diceret mittite et miserunt quinquaginta viros qui cum quaesissent tribus diebus non invenerunt2 Rois 8.11 Hébreux 11.5 Romains 10.2 2 Samuel 18.22-18.23 Luc 11.8
18 et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire 19 dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis huius optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquae pessimae sunt et terra sterilisDeutéronome 28.11 Josué 6.17 Exode 15.23 Exode 7.19 1 Rois 18.13
20 at ille ait adferte mihi vas novum et mittite in illud sal qui cum adtulissentJuges 9.45 Sophonie 2.9 Ezéchiel 47.11
21 egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait haec dicit Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas2 Rois 4.41 2 Rois 6.6 Exode 15.25-15.26 Marc 9.50 Psaumes 107.33-107.38
22 sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Helisei quod locutus est 23 ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve2 Chroniques 36.16 Job 30.1 Job 19.18 Genèse 21.9 Esaïe 57.3-57.4
24 qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos puerosActes 5.5 Néhémie 13.25-13.27 Proverbes 17.12 1 Rois 13.24 Marc 11.14
25 abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam2 Rois 4.25 1 Rois 18.19-18.20 1 Rois 18.42

Cette Bible est dans le domaine public.