Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Chroniques 21     

1 Chroniques 21
Vulgate


1 consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David ut numeraret Israhel Zacharie 3.1 Job 2.1 Job 1.6-1.12 Job 2.4-2.6 Luc 11.53
2 dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et numerate Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam 1 Chroniques 27.23-27.24 2 Chroniques 30.5 1 Samuel 3.20 2 Corinthiens 12.7 2 Chroniques 32.25-32.26
3 responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli Deutéronome 1.11 1 Rois 14.16 1 Chroniques 19.13 Exode 32.21 Psaumes 115.14
4 sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem 2 Samuel 24.3-24.8 Daniel 3.18 Exode 1.17 Ecclésiaste 8.4 Actes 5.29
5 deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israhel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia bellatorum 2 Samuel 24.9 1 Chroniques 27.23
6 nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus exsequeretur regis imperium 2 Samuel 3.27 2 Samuel 20.9-20.10 Nombres 1.47-1.49 1 Chroniques 27.24 2 Samuel 11.15-11.21
7 displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel 1 Rois 15.5 Josué 7.5 2 Samuel 11.27 2 Samuel 24.1 Josué 7.1
8 dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi 2 Samuel 12.13 Psaumes 32.5 Genèse 34.7 2 Samuel 24.10 Psaumes 51.1-51.3
9 et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens 1 Samuel 9.9 1 Chroniques 29.29 2 Samuel 24.11
10 vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi Proverbes 1.29-1.31 2 Samuel 12.10-12.12 Josué 24.15 Nombres 20.12 Apocalypse 3.19
11 cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus elige quod volueris Proverbes 19.20
12 aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israhel nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me Lévitique 26.17 2 Samuel 21.1 2 Samuel 24.13-24.14 Deutéronome 28.51-28.52 Exode 12.23
13 et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes eius quam in manus hominum Psaumes 130.7 Psaumes 86.15 Jonas 4.2 Habakuk 3.2 Psaumes 103.8
14 misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt de Israhel septuaginta milia virorum Exode 12.30 2 Rois 19.35 1 Chroniques 27.24 Nombres 25.9 1 Samuel 6.19
15 misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei Genèse 6.6 Exode 32.14 Matthieu 23.37-23.38 Psaumes 90.13 2 Samuel 24.18
16 levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram 1 Rois 21.27 Nombres 14.5 Nombres 16.22 Exode 14.19-14.20 Jonas 3.6-3.8
17 dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur Josué 22.18 Esaïe 39.7-39.8 1 Rois 22.17 Psaumes 51.4 Exode 32.32-32.33
18 angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei 2 Chroniques 3.1 1 Chroniques 21.11 Actes 8.26-8.40 1 Chroniques 21.15 2 Samuel 24.18
19 ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex nomine Domini Jean 2.5 Actes 9.6 2 Rois 5.10-5.14
20 porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii eius cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum Juges 6.11
21 igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram 2 Samuel 24.18-24.20 1 Samuel 25.23
22 dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo 1 Rois 21.2 2 Samuel 24.21 Nombres 25.8 Nombres 16.48
23 dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens praebeo 1 Rois 19.21 Esaïe 28.27-28.28 Jérémie 32.8 1 Samuel 6.14 Genèse 23.4-23.6
24 dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita Romains 12.17 Genèse 14.23 Deutéronome 16.16-16.17 Genèse 23.13 Malachie 1.12-1.14
25 dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos 2 Samuel 24.24-24.25
26 et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti Lévitique 9.24 Juges 6.21 1 Samuel 7.8-7.9 1 Rois 18.38 Exode 24.4-24.5
27 praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam 1 Chroniques 21.15-21.16 Ezéchiel 21.30 1 Chroniques 21.20 Jérémie 47.6 Matthieu 26.52
28 protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas 29 tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon 1 Chroniques 16.39 2 Chroniques 1.3 2 Chroniques 1.13 Exode 40.1-40.38 1 Rois 3.4-3.15
30 et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini 1 Chroniques 21.16 Jérémie 5.22 Job 21.6 1 Chroniques 13.12 Jérémie 10.7

Cette Bible est dans le domaine public.