Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 16.25     

Proverbes 16.25
Vulgate


1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam 2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus 3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae 4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum 5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens 6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo 7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem 8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate 9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius 10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius 11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi 12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium 13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur 14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam 15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus 16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento 17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam 18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus 19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis 20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est 21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet 22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas 23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam 24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum 25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem 26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum 27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit 28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes 29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam 30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum 31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur 32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium 33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

Cette Bible est dans le domaine public.