Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 6     

Jérémie 6
Vulgate


1 confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna Néhémie 3.14 2 Chroniques 11.6 Jérémie 6.22 Juges 1.21 2 Samuel 14.2
2 speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion Esaïe 1.8 Jérémie 4.31 Esaïe 3.16-3.17 Lamentations 2.1 Lamentations 2.13
3 ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt Luc 19.43 Jérémie 4.16-4.17 2 Rois 24.10-24.12 2 Rois 25.1-25.4 2 Rois 24.2
4 sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi Jérémie 15.8 Joël 3.9 Sophonie 2.4 Cantique 2.17 Esaïe 5.26-5.30
5 surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius Jérémie 52.13 Esaïe 32.14 Amos 3.10-3.11 Amos 2.5 Jérémie 9.21
6 quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius Jérémie 32.24 Deutéronome 20.19-20.20
7 sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga Ezéchiel 7.23 Ezéchiel 7.11 Jérémie 20.8 Esaïe 57.20 Michée 7.2-7.3
8 erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem Osée 9.12 Ezéchiel 23.18 Jérémie 17.23 Jérémie 32.33 Jérémie 35.13-35.15
9 haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum Jérémie 16.16 Abdias 1.5-1.6 Jérémie 49.9 Apocalypse 14.18 Jérémie 52.28-52.30
10 cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud Actes 7.51 Jérémie 7.26 Esaïe 53.1 Exode 6.12 Psaumes 1.2
11 idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum Jérémie 20.9 Jérémie 9.21 Michée 3.8 Job 32.18-32.19 Jérémie 7.20
12 et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus Jérémie 8.10 Esaïe 5.25 Deutéronome 28.30-28.33 Lamentations 2.8 Esaïe 9.12
13 a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum Jérémie 23.11 Jérémie 8.10 Michée 3.11 Michée 3.5 Michée 3.2-3.3
14 et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax Ezéchiel 13.10 Jérémie 23.17 Jérémie 14.13 Jérémie 4.10 Lamentations 2.14
15 confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus Jérémie 8.12 Jérémie 3.3 Matthieu 15.14 Esaïe 3.9 Sophonie 3.5
16 haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus Jérémie 18.15 Deutéronome 32.7 Malachie 4.4 Esaïe 30.21 Luc 16.29
17 et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus Jérémie 25.4 Esaïe 58.1 Esaïe 21.11 Zacharie 7.11 Habakuk 2.1
18 ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis Deutéronome 29.24-29.28 Esaïe 5.3 Jérémie 4.10 Jérémie 31.10 Michée 6.5
19 audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt Jérémie 8.9 Jérémie 22.29 Esaïe 1.2 Jean 3.19-3.21 Actes 8.22
20 ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi Esaïe 1.11 Esaïe 60.6 Amos 5.21-5.22 Michée 6.6-6.8 Psaumes 40.6
21 propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt Esaïe 8.14 Ezéchiel 3.20 Jérémie 13.16 Esaïe 9.14-9.17 Jérémie 16.3-16.9
22 haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae Jérémie 50.41-50.43 Jérémie 10.22 Jérémie 25.9 Jérémie 6.1 Jérémie 1.14-1.15
23 sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion Esaïe 13.18 Jérémie 50.42 Jérémie 4.13 Esaïe 19.4 Esaïe 5.26-5.30
24 audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem Jérémie 50.43 Jérémie 49.24 Jérémie 4.31 Jérémie 4.19-4.21 Esaïe 28.19
25 nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu Jérémie 49.29 Psaumes 31.13 Job 18.11 Jérémie 20.10 Jérémie 14.18
26 filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos Jérémie 4.8 Zacharie 12.10 Jérémie 9.10 Lamentations 3.48 Esaïe 32.11
27 probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum Jérémie 1.18 Jérémie 15.20 Jérémie 9.7 Ezéchiel 20.4 Ezéchiel 3.8-3.10
28 omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt Jérémie 9.4 Jérémie 5.23 Jérémie 18.18 Ezéchiel 22.18-22.22 Jérémie 20.10
29 defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae Malachie 3.2-3.3 Esaïe 49.4 Ezéchiel 24.13 1 Pierre 4.12 Zacharie 13.9
30 argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos Psaumes 119.119 Osée 9.17 Esaïe 1.22 Jérémie 14.19 Esaïe 1.25

Cette Bible est dans le domaine public.