Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 6.5     

Jérémie 6.5
Vulgate


1 confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magnaNéhémie 3.14 2 Chroniques 11.6 Jérémie 6.22 Juges 1.21 2 Samuel 14.2
2 speciosae et delicatae adsimilavi filiam SionEsaïe 1.8 Jérémie 4.31 Esaïe 3.16-3.17 Lamentations 2.1 Lamentations 2.13
3 ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua suntLuc 19.43 Jérémie 4.16-4.17 2 Rois 24.10-24.12 2 Rois 25.1-25.4 2 Rois 24.2
4 sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperiJérémie 15.8 Joël 3.9 Sophonie 2.4 Cantique 2.17 Esaïe 5.26-5.30
5 surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eiusJérémie 52.13 Esaïe 32.14 Amos 3.10-3.11 Amos 2.5 Jérémie 9.21
6 quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eiusJérémie 32.24 Deutéronome 20.19-20.20
7 sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plagaEzéchiel 7.23 Ezéchiel 7.11 Jérémie 20.8 Esaïe 57.20 Michée 3.1-3.3
8 erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilemOsée 9.12 Ezéchiel 23.18 Jérémie 17.23 Jérémie 35.13-35.15 Psaumes 50.17
9 haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallumJérémie 16.16 Abdias 1.5-1.6 Jérémie 49.9 Apocalypse 14.18 Jérémie 52.28-52.30
10 cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illudActes 7.51 Jérémie 7.26 Exode 6.12 Esaïe 53.1 Hébreux 11.7
11 idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierumJérémie 9.21 Jérémie 20.9 Michée 3.8 Job 32.18-32.19 Jérémie 18.21
12 et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit DominusJérémie 8.10 Esaïe 5.25 Esaïe 9.12 Esaïe 9.17 Lamentations 5.3
13 a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolumJérémie 23.11 Jérémie 8.10 Michée 3.11 Michée 3.2-3.3 Ezéchiel 22.25-22.28
14 et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat paxEzéchiel 13.10 Jérémie 23.17 Jérémie 14.13 Jérémie 4.10 Lamentations 2.14
15 confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit DominusJérémie 8.12 Jérémie 3.3 Sophonie 3.5 Jérémie 5.29 Ezéchiel 7.6-7.9
16 haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimusJérémie 18.15 Deutéronome 32.7 Malachie 4.4 Esaïe 30.21 Luc 16.29
17 et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemusEsaïe 58.1 Jérémie 25.4 Zacharie 7.11 Esaïe 21.11 Habakuk 2.1
18 ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eisDeutéronome 29.24-29.28 Esaïe 5.3 Jérémie 4.10 Jérémie 31.10 Michée 6.5
19 audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proieceruntJérémie 8.9 Jérémie 22.29 Esaïe 1.2 Jean 3.19-3.21 Actes 8.22
20 ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihiEsaïe 1.11 Esaïe 60.6 Amos 5.21-5.22 Michée 6.6-6.8 Psaumes 40.6
21 propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribuntEsaïe 8.14 Ezéchiel 3.20 Jérémie 13.16 Esaïe 9.14-9.17 Jérémie 19.7-19.9
22 haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terraeJérémie 50.41-50.43 Jérémie 10.22 Jérémie 25.9 Jérémie 6.1 Jérémie 1.14-1.15
23 sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia SionEsaïe 13.18 Jérémie 50.42 Esaïe 19.4 Esaïe 5.26-5.30 Jérémie 30.14
24 audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientemJérémie 50.43 Jérémie 49.24 Jérémie 4.31 Esaïe 28.19 Jérémie 30.6
25 nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuituJérémie 49.29 Jérémie 20.10 Jérémie 14.18 Psaumes 31.13 Job 18.11
26 filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nosJérémie 4.8 Zacharie 12.10 Jérémie 13.17 Esaïe 22.12 Jérémie 12.12
27 probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorumJérémie 1.18 Jérémie 15.20 Jérémie 9.7 Ezéchiel 20.4 Ezéchiel 3.8-3.10
28 omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti suntJérémie 9.4 Jérémie 5.23 Jérémie 18.18 Jérémie 20.10 Apocalypse 11.18
29 defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptaeMalachie 3.2-3.3 Esaïe 49.4 Ezéchiel 24.13 1 Pierre 4.12 Zacharie 13.9
30 argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illosPsaumes 119.119 Osée 9.17 Esaïe 1.22 Esaïe 1.25 Proverbes 25.4

Cette Bible est dans le domaine public.