Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 16     

Matthieu 16
Vulgate


1 et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis Luc 11.16 Actes 4.1 Matthieu 16.6 1 Corinthiens 1.22 Jean 8.6
2 at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum Luc 12.54-12.56
3 et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum Luc 12.56 1 Chroniques 12.32 Matthieu 11.5 Matthieu 23.13 Luc 11.44
4 faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit Matthieu 12.39-12.40 Luc 11.29-11.30 Actes 18.6 Genèse 6.3 Marc 8.38
5 et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere Marc 8.13-8.14 Matthieu 15.39
6 qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum Luc 12.1 Marc 8.15 Galates 5.9 1 Corinthiens 5.6-5.8 2 Timothée 2.16-2.17
7 at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus Luc 9.46 Actes 10.14 Marc 8.16-8.18 Matthieu 15.16-15.18 Marc 9.10
8 sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis Matthieu 6.30 Matthieu 14.31 Matthieu 8.26 Jean 16.30 Jean 2.24-2.25
9 nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis Matthieu 14.17-14.21 Jean 6.9-6.13 Luc 24.25-24.27 Marc 6.38-6.44 Luc 9.13-9.17
10 neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis Matthieu 15.34-15.38 Marc 8.17-8.21 Marc 8.5-8.9
11 quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum Matthieu 16.6 Marc 8.21 Jean 8.43 Marc 4.40 Luc 12.56
12 tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum Matthieu 23.13-23.28 Matthieu 5.20 Matthieu 15.4-15.9 Actes 23.8
13 venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis Luc 9.18-9.20 Daniel 7.13 Matthieu 8.20 Marc 8.27-8.29 Marc 10.45
14 at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis Marc 6.15 Matthieu 14.2 Malachie 4.5 Jean 7.12 Jean 7.40-7.41
15 dicit illis vos autem quem me esse dicitis Luc 9.20 Matthieu 13.11 Marc 8.29
16 respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi Jean 11.27 1 Timothée 4.10 Matthieu 27.54 Matthieu 14.33 Matthieu 26.63
17 respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est Galates 1.16 Jean 6.45 Galates 1.11-1.12 Ephésiens 1.17-1.18 Matthieu 13.16-13.17
18 et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam Colossiens 1.18 Ephésiens 2.19-2.22 1 Corinthiens 3.9-3.11 Jean 1.42 1 Timothée 3.15
19 et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis Matthieu 18.18 Apocalypse 1.18 Esaïe 22.22 Jean 20.23 Apocalypse 3.7
20 tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus Marc 8.30 Luc 9.21 Matthieu 17.9 Matthieu 8.4 Jean 1.41
21 exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere Matthieu 27.63 Matthieu 17.12 Matthieu 17.22-17.23 Matthieu 20.28 Luc 24.6-24.7
22 et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc Actes 21.11-21.13 Matthieu 16.16-16.17 Matthieu 26.51-26.53 Jean 13.6-13.8 Marc 8.32
23 qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum Colossiens 3.2 Philippiens 3.19 Marc 8.33 Matthieu 4.10 Romains 8.5-8.8
24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me Matthieu 10.38 Luc 14.27 1 Pierre 4.1-4.2 Marc 10.21 2 Timothée 3.12
25 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam Matthieu 10.39 Apocalypse 12.11 Actes 20.23-20.24 Marc 8.35 Luc 17.33
26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua Job 27.8 Luc 12.20 Marc 8.36-8.37 Luc 9.25 Psaumes 49.7-49.8
27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius Romains 2.6 2 Corinthiens 5.10 Apocalypse 22.12-22.15 Proverbes 24.12 Esaïe 3.10-3.11
28 amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo Luc 9.27 Jean 8.52 Hébreux 2.9 Marc 9.1 Matthieu 10.23

Cette Bible est dans le domaine public.