Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 22     

Actes 22
Vulgate


1 viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem Actes 7.2 Actes 26.24 2 Corinthiens 7.11 2 Corinthiens 12.19 2 Timothée 4.16
2 cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium Actes 21.40
3 et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie Actes 9.11 Actes 5.34 Actes 21.20 Actes 21.39 Actes 26.5
4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres Actes 22.19-22.20 Actes 26.9-26.11 Actes 8.1-8.4 1 Corinthiens 15.9 Actes 18.26
5 sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur Luc 22.66 Actes 9.1-9.2 Actes 5.21 Actes 13.26 Actes 9.14
6 factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa Actes 26.12-26.18 Esaïe 24.23 Genèse 14.15 Actes 9.3-9.8 Apocalypse 1.16
7 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris 1 Samuel 3.10 Genèse 22.11 Genèse 16.8 Jérémie 2.9 Genèse 3.9
8 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris Actes 26.9 Actes 3.6 Actes 4.10 Exode 16.7-16.8 Matthieu 10.40-10.42
9 et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum Actes 9.7 Daniel 10.7 Actes 26.13 Jean 12.29-12.30
10 et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere Actes 16.30 Psaumes 143.8-143.10 Actes 26.16-26.18 Psaumes 25.8-25.9 Actes 22.12-22.16
11 et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum Actes 13.11 Actes 9.8-9.9 Esaïe 42.16
12 Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis Actes 10.22 Actes 6.3 2 Corinthiens 6.8 Hébreux 11.2 Actes 9.10-9.18
13 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum Philémon 1.16 Actes 9.17-9.18
14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius Actes 26.16 1 Corinthiens 9.1 1 Corinthiens 15.8 Actes 9.17 Galates 1.12
15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti Actes 23.11 Actes 4.20 Actes 27.24 Actes 22.14 Actes 10.39-10.41
16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius Actes 2.38 1 Corinthiens 6.11 Hébreux 10.22 Galates 3.27 1 Corinthiens 12.13
17 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis 2 Corinthiens 12.1-12.4 Apocalypse 1.10 Actes 26.20 Actes 10.9-10.10 Actes 9.26-9.28
18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me Ezéchiel 3.6-3.7 Luc 21.21 Matthieu 10.23 Matthieu 10.14 Actes 3.19
19 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te Actes 22.4 Matthieu 10.17 Actes 8.3 Actes 9.1 Actes 26.9-26.12
20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum Actes 8.1 Actes 7.58 Apocalypse 2.13 Romains 1.32 Actes 26.10
21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te Actes 9.15 Romains 16.26 Galates 2.7-2.8 Romains 15.16 Romains 11.13
22 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere Actes 25.24 Actes 21.36 Luc 23.18 Jean 19.15 Actes 7.54-7.57
23 vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem Actes 26.11 Actes 7.53 2 Samuel 16.13 Ecclésiaste 10.3 Actes 7.58
24 iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei Actes 23.10 Actes 21.34 Actes 23.27 Actes 21.31-21.32 Jean 19.1
25 et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare Actes 16.37 Actes 22.27-22.28 Actes 23.17 Matthieu 8.8 Actes 27.1
26 quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est Actes 23.27 Actes 22.29
27 accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam 28 et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum 29 protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum Actes 21.33 Actes 16.38-16.39 Hébreux 11.35 Actes 22.24-22.26
30 postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos Actes 23.28 Actes 21.33 Matthieu 27.2 Matthieu 10.17 Actes 22.5

Cette Bible est dans le domaine public.