Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Galates 4     

Galates 4
Vulgate


1 dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium Galates 4.29 Galates 4.23 2 Rois 10.1-10.2 2 Rois 11.12 Genèse 24.2-24.3
2 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre 3 ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes Galates 2.4 Galates 4.9 Colossiens 2.8 Colossiens 2.20 Galates 4.31-5.1
4 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege Marc 1.15 Jean 1.14 Ephésiens 1.10 Luc 2.7 Jean 3.16
5 ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus Ephésiens 1.5 Romains 8.23 Galates 3.26 Jean 1.12 Hébreux 9.12
6 quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater Romains 8.15-8.17 Romains 5.5 Romains 8.9 Ephésiens 4.30 Philippiens 1.19
7 itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum Galates 3.29-4.2 Galates 4.5-4.6 Romains 8.16-8.17 2 Corinthiens 6.16-6.18 Jérémie 10.16
8 sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis 1 Thessaloniciens 4.5 1 Corinthiens 1.21 1 Corinthiens 8.4 2 Thessaloniciens 1.8 2 Chroniques 13.9
9 nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis 1 Corinthiens 8.3 Galates 3.3 Romains 8.3 Hébreux 7.18 2 Corinthiens 4.6
10 dies observatis et menses et tempora et annos Romains 14.5 Colossiens 2.16-2.17 Lévitique 23.1-23.44 Lévitique 25.13 Nombres 28.1-28.29
11 timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis 1 Thessaloniciens 3.5 Galates 2.2 Esaïe 49.4 Galates 4.20 2 Corinthiens 12.20-12.21
12 estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis 1 Rois 22.4 2 Corinthiens 2.5 Genèse 34.15 2 Corinthiens 6.13 Galates 6.14
13 scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem 1 Corinthiens 2.3 2 Corinthiens 12.7-12.10 2 Corinthiens 11.6 Galates 1.6 2 Corinthiens 10.10
14 et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum Matthieu 10.40 1 Thessaloniciens 2.13 Malachie 2.7 2 Corinthiens 5.20 1 Thessaloniciens 4.8
15 ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi Galates 4.19 1 Thessaloniciens 2.8 Romains 9.3 Galates 3.14 Galates 5.22
16 ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis Amos 5.10 Proverbes 9.8 Psaumes 141.5 Galates 2.5 Jean 7.7
17 aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini Romains 16.18 2 Pierre 2.3 Philippiens 2.21 Galates 6.12-6.13 2 Corinthiens 11.13-11.15
18 bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos Galates 4.13 Philippiens 2.12 Tite 2.14 Apocalypse 3.19 Philippiens 1.27
19 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis Ephésiens 4.13 Romains 8.29 Romains 13.14 Ephésiens 4.24 Colossiens 3.10
20 vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis 1 Thessaloniciens 2.17-2.18 1 Corinthiens 4.19-4.21 1 Thessaloniciens 3.9
21 dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis Jean 10.34 Galates 3.10 Romains 9.30-9.32 Romains 3.19 Jean 5.46-5.47
22 scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera Genèse 16.15 Genèse 21.1-21.2 Genèse 21.10 Genèse 16.2-16.4
23 sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem Hébreux 11.11 Genèse 18.10-18.14 Romains 9.7-9.8 Genèse 21.1-21.2 Romains 10.8
24 quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar 1 Corinthiens 10.11 Genèse 21.9-21.13 Osée 11.10 Matthieu 13.35 Hébreux 12.24
25 Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius Actes 1.11 Psaumes 68.8 Luc 13.34 Hébreux 12.18 Psaumes 68.17
26 illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra Hébreux 12.22 Apocalypse 3.12 Apocalypse 21.2 Philippiens 3.20 Michée 4.1-4.2
27 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum 2 Samuel 13.20 Psaumes 113.9 Esaïe 54.1-54.5 Ruth 4.14-4.16 Ruth 1.11-1.13
28 nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus Galates 3.29 Galates 4.23 Romains 9.8-9.9 Romains 4.13-4.18 Actes 3.25
29 sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc Genèse 21.9 Galates 5.11 Romains 8.1 Hébreux 10.33-10.34 Romains 8.13
30 sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae Jean 8.35 Romains 8.15-8.17 Jacques 4.5 Romains 11.2 Galates 3.22
31 itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit Galates 5.1 Jean 8.36 Jean 1.12-1.13 1 Jean 3.1-3.2 Hébreux 2.14-2.15

Cette Bible est dans le domaine public.