Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 29.8     

Deutéronome 29.8
Vulgate


1 vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius
2 temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia
3 et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diem
4 adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt
5 panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester
6 et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos
7 et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse
8 custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut intellegatis universa quae facitis
9 vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri ac tribus et maiores natu atque doctores omnis populus Israhel
10 liberi et uxores vestrae et advena qui tecum moratur in castris exceptis lignorum caesoribus et his qui conportant aquas
11 ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum
12 ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob
13 nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo
14 sed cunctis praesentibus et absentibus

Conséquences de la désobéissance

15 vos enim nostis ut habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes
16 vidistis abominationes et sordes id est idola eorum lignum et lapidem argentum et aurum quae colebant
17 ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem
18 cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem
19 et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen eius sub caelo
20 et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis continentur
21 dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus
22 sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo
23 et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa
24 et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti
25 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi
26 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta sunt
27 et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur
28 Abscondita, Domino Deo nostro quae manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in sempiternum ut faciamus universa verba legis hujus

Cette Bible est dans le domaine public.