Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Juges 4.9     

Juges 4.9
Vulgate


1 addideruntque filii Israhel facere malum in conspectu Domini post mortem AhothJérémie 5.3 Juges 3.12 Juges 10.6 Juges 6.1 Lévitique 26.23-26.25
2 et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem habitabat in Aroseth gentiumJuges 4.16 Josué 11.1 Juges 4.13 Psaumes 83.9 1 Samuel 12.9
3 clamaveruntque filii Israhel ad Dominum nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eosJuges 1.19 Psaumes 106.42 Juges 3.9 Juges 10.16 Deutéronome 28.47-28.48
4 erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth quae iudicabat populum in illo temporeLuc 2.36 Michée 6.4 1 Corinthiens 11.5 Actes 21.9 Joël 2.28-2.29
5 et sedebat sub palma quae nomine illius vocabatur inter Rama et Bethel in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israhel in omne iudiciumGenèse 35.8 Josué 18.22 Exode 18.26 Deutéronome 17.8-17.12 2 Samuel 15.2-15.6
6 quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nepthalim dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis ZabulonHébreux 11.32 Juges 8.18 Actes 13.47 Josué 19.37 Psaumes 7.6
7 ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tuaJuges 5.21 1 Rois 18.40 Exode 14.4 Joël 3.11-3.14 1 Samuel 24.18
8 dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris venire non pergamMatthieu 14.30-14.31 Exode 4.10-4.14
9 quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in CedesJuges 2.14 1 Samuel 2.30 2 Chroniques 26.18 Juges 9.54 Juges 4.17-4.22
10 qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Debboram in comitatu suoJuges 5.18 Juges 5.15 1 Samuel 25.27 Exode 11.8 Juges 4.6
11 Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque ad vallem quae vocatur Sennim et erat iuxta CedesJuges 1.16 Nombres 10.29 Josué 19.33 Josué 19.37 Exode 3.1
12 nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem ThaborJosué 19.12 Psaumes 89.12 Jérémie 46.18 Josué 19.34 Juges 4.6
13 et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum de Aroseth gentium ad torrentem CisonJuges 4.2-4.3 Juges 4.7
14 dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eoDeutéronome 9.3 2 Samuel 5.24 Esaïe 52.12 Michée 2.13 Josué 7.13
15 perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeretJosué 10.10 Psaumes 83.9-83.10 2 Chroniques 13.15-13.17 Juges 5.20-5.21 Hébreux 11.32
16 et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderetLévitique 26.7-26.8 Romains 2.12 Psaumes 83.9 Josué 11.8 Josué 10.19-10.20
17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Aber Cinei erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Aber CineiEsaïe 57.21 Juges 5.24 Juges 5.6 Job 12.19-12.21 Psaumes 69.22
18 egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum intra ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea pallio2 Rois 6.19
19 dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia valde sitio quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illumJuges 5.25-5.26 Genèse 24.43 Esaïe 41.17 Jean 4.7 1 Rois 17.10
20 dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi et cum venerit aliquis interrogans te et dicens numquid hic est aliquis respondebis nullus est2 Samuel 17.20 Josué 2.3-2.5
21 tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est1 Corinthiens 1.27 Juges 3.21 1 Samuel 17.49-17.50 1 Samuel 17.43 Juges 15.15
22 et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Iahel in occursum eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quaeris qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius2 Samuel 17.10-17.15 2 Samuel 17.3
23 humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis IsrahelNéhémie 9.24 Psaumes 18.47 Psaumes 47.3 1 Corinthiens 15.28 Psaumes 18.39
24 qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan donec delerent eum1 Samuel 3.12

Cette Bible est dans le domaine public.