Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Samuel 3.35     

2 Samuel 3.35
Vulgate


1 facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie1 Rois 14.30 2 Samuel 2.17 Galates 5.17 Job 8.7 Daniel 2.44-2.45
2 nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide1 Chroniques 3.1-3.4 1 Samuel 25.42-25.43 2 Samuel 13.1-13.29 Genèse 49.3-49.4
3 et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur1 Samuel 27.8 1 Samuel 25.42 2 Samuel 13.37-13.38 2 Samuel 18.33 2 Samuel 18.9-18.18
4 quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius Abital1 Rois 1.5-1.18 1 Rois 2.13-2.25
5 sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron 6 cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul2 Samuel 2.8-2.9 2 Rois 10.23 Esaïe 8.9-8.10 2 Chroniques 25.8 Matthieu 12.30
7 fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner2 Samuel 21.8-21.11 2 Samuel 16.21-16.22 1 Rois 2.17 1 Rois 2.21-2.22 2 Samuel 12.8
8 quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie2 Samuel 9.8 2 Samuel 16.9 Actes 9.4-9.5 2 Rois 8.13 Psaumes 76.10
9 haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo1 Samuel 15.28 1 Rois 19.2 Ruth 1.17 1 Samuel 28.17 2 Samuel 3.35
10 ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israhel et super Iudam a Dan usque BersabeeJuges 20.1 1 Rois 4.25 2 Samuel 24.2 1 Samuel 3.20 2 Samuel 17.11
11 et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum 12 misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum IsrahelPsaumes 62.9 Luc 16.5-16.8 2 Samuel 19.41-20.13 2 Samuel 5.1-5.3 2 Samuel 19.6
13 qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis meGenèse 43.3 1 Chroniques 15.29 1 Samuel 18.20-18.28 Genèse 44.26 Genèse 44.23
14 misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim1 Samuel 18.27 1 Samuel 18.25 2 Samuel 2.10
15 misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais1 Samuel 25.44
16 sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est2 Samuel 16.5 2 Samuel 19.16 2 Samuel 17.18 1 Rois 2.8 Proverbes 9.17-9.18
17 sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos 18 nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius1 Samuel 15.28 2 Samuel 3.9 1 Samuel 16.12-16.13 Psaumes 89.19-89.23 1 Samuel 13.14
19 locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo Beniamin1 Chroniques 12.29 1 Samuel 10.20-10.21 Psaumes 68.27
20 venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo conviviumGenèse 26.30 Genèse 31.54 Esther 1.3
21 et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace2 Samuel 3.12 1 Rois 11.37 2 Samuel 3.10 Psaumes 20.4 2 Samuel 2.9
22 statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace 23 et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace 24 et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessitJean 18.35 Nombres 23.11 2 Samuel 3.8 2 Samuel 3.39 2 Samuel 19.5-19.7
25 ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agisEsaïe 37.28 Deutéronome 28.6 Genèse 42.9 2 Rois 18.32 2 Samuel 10.3
26 egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante DavidProverbes 26.23-26.26 Proverbes 27.4-27.6
27 cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius2 Samuel 20.9-20.10 1 Rois 2.5 1 Rois 2.32 Deutéronome 27.24 Jérémie 41.2
28 quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii NerNombres 35.33 Genèse 4.10 Genèse 9.6 Deutéronome 21.1-21.9 Matthieu 27.24
29 et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane2 Samuel 1.16 Juges 9.24 2 Rois 5.27 Actes 28.4 Juges 9.56-9.57
30 igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelioProverbes 28.17 Actes 28.4 2 Samuel 2.19-2.23
31 dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrumGenèse 37.34 Josué 7.6 Juges 11.35 2 Samuel 1.2 2 Samuel 1.11
32 cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populusProverbes 24.17 Job 31.28 2 Samuel 1.12 2 Samuel 18.33 1 Samuel 30.4
33 plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner2 Samuel 1.17 2 Samuel 13.12-13.13 2 Chroniques 35.25 2 Samuel 13.28-13.29 Luc 12.19-12.20
34 manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eumJob 24.14 2 Samuel 1.12 Psaumes 107.10-107.11 Osée 6.9 Juges 16.21
35 cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam2 Samuel 1.12 2 Samuel 12.17 Ruth 1.17 Jérémie 16.7 2 Samuel 3.9
36 omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populiMarc 7.37 Psaumes 62.9 2 Samuel 15.6 Marc 15.11-15.13 2 Samuel 15.13
37 et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner 38 dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israhel2 Samuel 2.8 2 Samuel 3.12 Job 32.9 1 Samuel 14.50-14.51
39 ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam1 Rois 2.33-2.34 Psaumes 101.8 Psaumes 28.4 1 Rois 2.5-2.6 2 Timothée 4.14

Cette Bible est dans le domaine public.