Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
1 Chroniques 1.50 Vulgate
1 Adam Seth Enos 2 Cainan Malelehel Iared 3 Enoch Matusale Lamech 4 Noe Sem Ham et Iafeth 5 filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras 6 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma 7 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 8 filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan 9 filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan 10 Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra 11 Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim 12 Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim 13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth 14 Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum 15 Evheumque et Aruceum et Asineum 16 Aradium quoque et Samareum et Ematheum 17 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch 18 Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber 19 porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan 20 Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare 21 Aduram quoque et Uzal et Decla 22 Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon 23 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan 24 Sem Arfaxad Sale 25 Heber Phaleg Raau 26 Serug Nahor Thare 27 Abram iste est Abraham 28 filii autem Abraham Isaac et Ismahel 29 et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam 30 Masma et Duma Massa Adad et Thema 31 Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis 32 filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan 33 filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae 34 generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel 35 filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core 36 filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech 37 filii Rauhel Naath Zara Samma Maza 38 filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan 39 filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna 40 filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison 41 filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan 42 filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran 43 isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba 44 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra 45 cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum 46 obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith 47 cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca 48 sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est 49 mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor50 sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab51 Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth 52 dux Oolibama dux Hela dux Phinon 53 dux Cenez dux Theman dux Mabsar 54 dux Magdihel dux Iram hii duces Edom