Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 34 Vulgate
Le salut de l’Éternel pour le juste
1 huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me 2 adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi 3 effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum 4 confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala 5 fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos 6 fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos 7 quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam 8 veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso 9 anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo 10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum 11 surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me 12 retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae 13 ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur 14 quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar 15 et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi 16 dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis 17 Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam 18 confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te 19 non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis 20 quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes; dolos cogitabant 21 et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri 22 vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me 23 exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam 24 iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi 25 non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum 26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me 27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius 28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam