Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 24     

Esaïe 24
Vulgate


1 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius Nahum 2.10 Esaïe 42.15 Ezéchiel 12.20 Ezéchiel 5.2 Esaïe 24.20
2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet Osée 4.9 Ezéchiel 7.12-7.13 Ephésiens 6.8-6.9 Esaïe 9.14-9.17 Deutéronome 23.19-23.20
3 dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc Esaïe 24.1 Esaïe 6.11 2 Chroniques 36.21 Jérémie 13.15 Michée 4.4
4 luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae Osée 4.3 Esaïe 33.9 Esaïe 2.11-2.12 Jérémie 12.4 Esaïe 3.26
5 et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum Romains 8.20-8.21 Nombres 35.33-35.34 Daniel 7.25 Ezéchiel 20.24 Esaïe 1.2-1.5
6 propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci Zacharie 5.3-5.4 Malachie 4.1 Malachie 3.9 Josué 23.15-23.16 Deutéronome 4.27
7 luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde Esaïe 16.10 Joël 1.10-1.12 Esaïe 16.8 Esaïe 32.9-32.13 Osée 9.1-9.2
8 cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae Osée 2.11 Jérémie 7.34 Ezéchiel 26.13 Apocalypse 18.22 Jérémie 25.10
9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam Esaïe 5.22 Ecclésiaste 9.7 Esaïe 5.11-5.12 Ephésiens 5.18-5.19 Amos 8.10
10 adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte Michée 3.12 2 Rois 25.4 Esaïe 24.12 Luc 19.43 Esaïe 27.10
11 clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae Esaïe 16.10 Esaïe 9.19 Lamentations 5.14-5.15 Proverbes 31.6 Joël 1.15
12 relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas Lamentations 1.4 Jérémie 9.11 Matthieu 22.7 Lamentations 5.18 Michée 1.12
13 quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia Esaïe 1.9 Apocalypse 3.4 Jérémie 44.28 Apocalypse 11.2-11.3 Ezéchiel 14.22-14.23
14 hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari Esaïe 25.1 Jérémie 30.19 Sophonie 3.14-3.20 Esaïe 52.7-52.9 Zacharie 2.10
15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel Malachie 1.11 Esaïe 49.1 Esaïe 60.9 Esaïe 51.5 Esaïe 42.10
16 a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt Esaïe 21.2 Esaïe 33.1 Jérémie 5.11 Jérémie 3.20 Esaïe 10.16
17 formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae Jérémie 48.43-48.44 Ezéchiel 14.21 Lévitique 26.21-26.22 1 Rois 19.17 Amos 5.19
18 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae Psaumes 18.7 Genèse 7.11 Genèse 19.24 Job 20.24 Amos 5.19
19 confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra Apocalypse 20.11 Nahum 1.5 Esaïe 24.1-24.5 Jérémie 4.23-4.28 Habakuk 3.6
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat Esaïe 19.14 Daniel 11.19 Esaïe 29.9 Amos 8.14 Osée 4.1-4.5
21 et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram Psaumes 76.12 Esaïe 10.12 Ezéchiel 38.1-38.23 Zacharie 14.12-14.19 Apocalypse 6.14-6.17
22 et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur Zacharie 9.11 Jérémie 38.6-38.13 Esaïe 42.22 Josué 10.16-10.17 Ezéchiel 38.8
23 et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus Esaïe 13.10 Esaïe 60.19 Michée 4.7 Hébreux 12.22 Apocalypse 21.23

Cette Bible est dans le domaine public.