Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 30     

Jérémie 30
Vulgate


1 hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens Jérémie 26.15 Jérémie 1.1-1.2
2 haec dicit Dominus Deus Israhel dicens scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te in libro Esaïe 30.8 Jérémie 36.32 Apocalypse 1.19 Daniel 12.4 2 Pierre 1.21
3 ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israhel et Iuda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam Jérémie 16.15 Jérémie 29.14 Ezéchiel 20.42 Jérémie 32.44 Jérémie 30.18
4 et haec verba quae locutus est Dominus ad Israhel et ad Iudam 5 quoniam haec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax Esaïe 5.30 Amos 5.16-5.18 Luc 19.41-19.44 Amos 8.10 Luc 21.25-21.26
6 interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae facies in auruginem Nahum 2.10 Joël 2.6 Jérémie 4.31 Jérémie 6.24 Esaïe 21.3
7 vae quia magna dies illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur Daniel 12.1 Joël 2.11 Jérémie 30.10 Daniel 9.12 Lamentations 1.12
8 et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum eius de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni Ezéchiel 34.27 Esaïe 9.4 Jérémie 27.2 Nahum 1.13 Esaïe 10.27
9 sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis Osée 3.5 Luc 1.69 Actes 2.30 Esaïe 55.3-55.5 Actes 13.23
10 tu ergo ne timeas serve meus Iacob ait Dominus neque paveas Israhel quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet Jérémie 46.27-46.28 Esaïe 43.5 Esaïe 44.2 Jérémie 29.14 Esaïe 35.9
11 quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris innoxius Jérémie 10.24 Jérémie 4.27 Jérémie 1.8 Jérémie 1.19 Esaïe 8.10
12 quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua Jérémie 15.18 Jérémie 30.15 Jérémie 14.17 2 Chroniques 36.16 Ezéchiel 37.11
13 non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi Jérémie 46.11 Jérémie 8.22 1 Pierre 2.24 Deutéronome 32.39 Psaumes 142.4
14 omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua Jérémie 5.6 Lamentations 1.2 Job 30.21 Jérémie 22.20 Job 19.11
15 quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua feci haec tibi Jérémie 30.14 Jérémie 30.12 Jérémie 2.19 Jérémie 32.30-32.35 2 Chroniques 36.14-36.17
16 propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque praedatores tuos dabo in praedam Jérémie 10.25 Esaïe 33.1 Esaïe 14.2 Exode 23.22 Ezéchiel 29.6
17 obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat requirentem Psaumes 107.20 Jérémie 33.6 Exode 15.26 1 Pierre 2.24 Esaïe 11.12
18 haec dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor et aedificabitur civitas in excelso suo et templum iuxta ordinem suum fundabitur Aggée 2.7-2.9 Jérémie 30.3 Psaumes 102.13 Zacharie 1.16 1 Chroniques 29.19
19 et egredietur de eis laus voxque ludentium et multiplicabo eos et non inminuentur et glorificabo eos et non adtenuabuntur Esaïe 51.11 Jérémie 33.22 Esaïe 35.10 Psaumes 126.1-126.2 Jérémie 31.4
20 et erunt filii eius sicut a principio et coetus eius coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum Psaumes 102.28 Jérémie 50.33-50.34 Jérémie 30.16 Jérémie 32.39 Psaumes 90.16-90.17
21 et erit dux eius ex eo et princeps de medio eius producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus Nombres 16.5 Jérémie 50.44 Jérémie 49.19 Deutéronome 18.18 Ezéchiel 34.23-34.24
22 et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum Ezéchiel 36.28 Jérémie 24.7 Osée 2.23 Ezéchiel 37.27 Jérémie 31.1
23 ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet Jérémie 23.19-23.20 Jérémie 25.32 Zacharie 9.14 Psaumes 58.9 Proverbes 1.27
24 non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea Jérémie 23.20 Jérémie 4.28 Osée 3.5 Jérémie 48.47 Ezéchiel 21.5-21.7

Cette Bible est dans le domaine public.