Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 5.3     

Jérémie 5.3
Vulgate


1 circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eiusEzéchiel 22.30 2 Chroniques 16.9 Genèse 18.23-18.32 Psaumes 53.2-53.4 Psaumes 12.1
2 quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabuntTite 1.16 Jérémie 7.9 Jérémie 4.2 Esaïe 48.1 Osée 10.4
3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti2 Chroniques 16.9 Jérémie 2.30 Jérémie 7.28 Esaïe 9.13 Sophonie 3.7
4 ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei suiOsée 4.6 Jérémie 8.7 Esaïe 27.11 Matthieu 11.5 Jean 7.48-7.49
5 ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vinculaJérémie 2.20 Jacques 2.5-2.7 Luc 18.24 Luc 19.14 Michée 7.3-7.4
6 idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorumHabakuk 1.8 Sophonie 3.3 Jérémie 4.7 Ezéchiel 22.27 Jérémie 30.24
7 super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabanturJosué 23.7 Deutéronome 32.21 Galates 4.8 Jérémie 2.11 Sophonie 1.5
8 equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebatJérémie 13.27 Ezéchiel 22.11 Matthieu 5.27-5.28 Jérémie 29.23 Genèse 39.9
9 numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima meaJérémie 9.9 Jérémie 5.29 Nahum 1.2 Deutéronome 32.35 Osée 2.13
10 ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt DominiJérémie 4.27 Jérémie 39.8 Psaumes 78.61-78.62 Jérémie 25.9 Jérémie 5.18
11 praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait DominusJérémie 3.20 Osée 5.7 Osée 6.7 Jérémie 3.6-3.11 Esaïe 48.8
12 negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus2 Chroniques 36.16 Jérémie 28.4 Michée 3.11 Jérémie 28.15-28.17 Jérémie 43.2-43.3
13 prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illisJérémie 14.15 Job 8.2 Jérémie 14.13 Job 6.26 Osée 9.7
14 haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eosJérémie 1.9 Osée 6.5 Jérémie 23.29 2 Rois 1.10-1.14 Zacharie 1.6
15 ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquaturDeutéronome 28.49 Jérémie 4.16 Esaïe 28.11 Esaïe 5.26 Esaïe 33.19
16 faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortesEsaïe 5.28 Psaumes 5.9 Romains 3.13
17 et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladioLévitique 26.16 Deutéronome 28.33 Habakuk 3.17-3.18 Jérémie 4.26 Jérémie 50.17
18 verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationemJérémie 4.27 Jérémie 5.10 Ezéchiel 9.8 Romains 11.1-11.5 Ezéchiel 11.13
19 quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra1 Rois 9.8-9.9 Jérémie 13.22 Jérémie 22.8-22.9 Deutéronome 28.47-28.48 Deutéronome 29.24-29.28
20 adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes 21 audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditisEzéchiel 12.2 Actes 28.26 Esaïe 6.9-6.10 Romains 11.8 Jean 12.40
22 me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illudPsaumes 119.120 Psaumes 104.9 Job 38.10-38.11 Deutéronome 28.58 Jérémie 10.7
23 populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abieruntJérémie 6.28 Psaumes 95.10 Deutéronome 21.18 Jérémie 17.9 Osée 11.7
24 et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobisGenèse 8.22 Psaumes 147.8 Joël 2.23 Actes 14.17 Matthieu 5.45
25 iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobisJérémie 3.3 Jérémie 2.17-2.19 Deutéronome 28.23-28.24 Psaumes 107.17 Psaumes 107.34
26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos virosProverbes 1.11 Jérémie 18.22 Ezéchiel 22.2-22.12 Luc 5.10 Jérémie 4.22
27 sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditatiHabakuk 2.9-2.11 Proverbes 1.11-1.13 Michée 6.10-6.11 Osée 12.7-12.8 Apocalypse 18.2
28 incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaveruntZacharie 7.10 Deutéronome 32.15 Esaïe 1.23 Psaumes 73.12 Jérémie 7.6
29 numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima meaJérémie 5.9 Malachie 3.5 Jacques 5.4 Jérémie 9.9
30 stupor et mirabilia facta sunt in terraJérémie 23.14 Osée 6.10 Jérémie 2.12 Esaïe 1.2
31 prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eiusEzéchiel 13.6 Michée 2.11 Jérémie 14.14 2 Thessaloniciens 2.9-2.11 2 Corinthiens 11.13-11.15

Cette Bible est dans le domaine public.