Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 17.19     

Jean 17.19
Vulgate


1 haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet teJean 13.31-13.32 Philippiens 2.9-2.11 Jean 12.23 Jean 11.41 Actes 3.13
2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternamJean 6.39 Jean 6.37 Jean 17.24 Daniel 7.14 Psaumes 2.6-2.12
3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum1 Jean 5.20 1 Jean 5.11-5.12 Jean 17.25 Jean 3.17 Jean 3.34
4 ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciamJean 4.34 Jean 19.30 Jean 13.31-13.32 2 Timothée 4.7 Jean 14.13
5 et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud teJean 1.1-1.3 Jean 17.24 Philippiens 2.6 Jean 10.30 Hébreux 1.3
6 manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaveruntJean 17.26 Jean 17.2 Jean 6.37 Exode 34.5-34.7 Psaumes 22.22
7 nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te suntJean 16.15 Jean 12.49-12.50 Jean 7.16-7.17 Jean 14.7-14.10 Jean 16.27-16.30
8 quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misistiJean 17.14 Jean 16.27 Jean 16.30 Jean 17.21 Jean 6.68
9 ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui suntLuc 22.32 Jean 17.6 Jean 14.16 Jean 17.20 1 Jean 5.19
10 et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis2 Thessaloniciens 1.10 1 Pierre 2.9 2 Thessaloniciens 1.12 Jean 10.30 Colossiens 2.9
11 et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nosJean 17.21-17.22 Jean 13.1 Ephésiens 4.4 Jean 17.25 Jude 1.1
12 cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleaturJean 18.9 Jean 6.37 Jean 13.18 Psaumes 109.6-109.19 Jean 6.39-6.40
13 nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsisJean 15.11 Jean 3.29 Jean 16.22-16.24 Psaumes 43.4 Néhémie 8.10
14 ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundoJean 15.18-15.21 1 Jean 5.19-5.20 Jean 8.23 Jean 17.16 1 Jean 4.5-4.6
15 non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex maloPsaumes 121.7 Luc 11.4 1 Chroniques 4.10 Galates 1.4 Philippiens 1.20-1.26
16 de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundoJean 17.14
17 sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas estJean 15.3 Psaumes 119.160 1 Pierre 1.22-1.23 Ephésiens 5.26 2 Thessaloniciens 2.13
18 sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundumJean 20.21 Jean 17.21 Jean 17.25 Jean 17.8 Esaïe 61.1-61.3
19 et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritateHébreux 2.11 Hébreux 10.5-10.10 1 Corinthiens 1.2 Jean 10.36 Tite 2.14
20 non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in meActes 2.41 Jean 17.6-17.11 Romains 16.26 Actes 4.4 Romains 15.18-15.19
21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misistiPhilippiens 1.27 Jean 17.11 Jean 17.22-17.23 1 Corinthiens 12.12 Colossiens 3.11-3.14
22 et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumusJean 14.20 1 Jean 1.3 2 Corinthiens 3.18 Jean 1.14 1 Jean 3.24
23 ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti1 Jean 3.1 Jean 17.21 Jean 16.27 Jean 17.26 Colossiens 3.14
24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundiJean 12.26 Jean 17.5 2 Corinthiens 3.18 Jean 1.14 1 Jean 3.2
25 Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misistiJean 17.11 Jean 17.8 Jean 7.29 Jean 15.21 Jean 16.27
26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsisJean 15.9 Jean 17.6 Jean 17.23 Jean 8.50 Jean 14.20

Cette Bible est dans le domaine public.