22 cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum 23 si nolueris polliceri absque peccato eris Psaumes 116.18 Proverbes 20.25 Actes 23.12 Nombres 30.2 Marc 6.22-6.23 24 quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es 1 Corinthiens 10.26 Hébreux 13.5 Romains 12.13 25 ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum Marc 2.23 Luc 6.1-6.2 Matthieu 12.1-12.2 26 si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes