Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 3.2     

Deutéronome 3.2
Vulgate


1 itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in EdraiNombres 21.33-21.35 Deutéronome 1.4 Deutéronome 29.7 Psaumes 135.10-135.11 1 Rois 4.19
2 dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in EsebonNombres 21.23-21.25 Actes 27.24 2 Chroniques 20.17 Deutéronome 2.24-2.37 Esaïe 41.10
3 tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos usque ad internicionemNombres 21.35 Josué 13.12 Josué 13.30 Deutéronome 2.33-2.34
4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan1 Rois 4.13 Josué 12.4 Josué 13.30-13.31 Nombres 32.33-32.42
5 cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus absque oppidis innumeris quae non habebant murosDeutéronome 1.28 Nombres 13.28 Hébreux 11.30
6 et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulosDeutéronome 2.34 Psaumes 135.10-135.12 Deutéronome 2.24 Nombres 21.2 Deutéronome 20.16-20.18
7 iumenta autem et spolia urbium diripuimusDeutéronome 2.35 Josué 8.27 Josué 11.11-11.14
8 tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem HermonJosué 13.9-13.12 Josué 12.2-12.6 Nombres 32.33-32.42
9 quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir1 Chroniques 5.23 Psaumes 29.6 Ezéchiel 27.5 Psaumes 133.3 Cantique 4.8
10 omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in BasanJosué 13.31 Deutéronome 4.49 Josué 13.11-13.12 Josué 12.4-12.5 Nombres 21.33
11 solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manusGenèse 14.5 Jérémie 49.2 2 Samuel 12.26 Ezéchiel 21.20 Amos 2.9
12 terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et GadDeutéronome 2.36 Nombres 32.32-32.38 Josué 12.2-12.6 2 Rois 10.33 Josué 13.8-13.28
13 reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantumNombres 32.39-32.42 Josué 13.29-13.32 1 Chroniques 5.23-5.26
14 Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diemNombres 32.41 2 Samuel 10.6 Josué 13.13 2 Samuel 3.3 2 Samuel 13.37
15 Machir quoque dedi GalaadNombres 32.39-32.40 Nombres 26.29 Josué 22.7 Genèse 50.23 Josué 17.1-17.3
16 et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Ieboc qui est terminus filiorum AmmonNombres 21.24 Deutéronome 2.37 2 Samuel 24.5 Genèse 32.22 Josué 12.2-12.3
17 et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientemJosué 12.3 Genèse 14.3 Josué 3.16 Deutéronome 4.49 Nombres 34.11-34.12
18 praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite fratres vestros filios Israhel omnes viri robustiJosué 4.12-4.13 Josué 22.1-22.9 Josué 1.12-1.15 Nombres 32.20-32.24
19 absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis 20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobisJosué 22.4 Josué 22.8
21 Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus esPsaumes 9.10 Ephésiens 3.20 Josué 10.25 2 Timothée 4.17-4.18 2 Corinthiens 1.10
22 ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobisExode 14.14 Deutéronome 20.4 Deutéronome 1.30 Nombres 21.34 2 Chroniques 20.17
23 precatusque sum Dominum in tempore illo dicens2 Corinthiens 12.8-12.9
24 Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuaeExode 15.11 Deutéronome 11.2 Psaumes 86.8 2 Samuel 7.22 Psaumes 71.19
25 transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et LibanumDeutéronome 4.21-4.22 Exode 3.8 Deutéronome 11.11-11.12 Nombres 32.5 Ezéchiel 20.6
26 iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad meDeutéronome 1.37 Deutéronome 31.2 Esaïe 53.5-53.6 Matthieu 20.22 Deutéronome 32.51-32.52
27 ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istumNombres 27.12 Genèse 13.14-13.15 Deutéronome 34.1-34.4
28 praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus esDeutéronome 31.3 Deutéronome 31.23 Deutéronome 1.38 Deutéronome 31.7 Nombres 27.18-27.23
29 mansimusque in valle contra fanum PhogorDeutéronome 4.46 Deutéronome 34.6 Nombres 25.3 Nombres 33.48-33.49 Deutéronome 4.3

Cette Bible est dans le domaine public.