Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Apocalypse 2.15     

Apocalypse 2.15
Vulgate


1 angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorumApocalypse 1.16 Apocalypse 1.11-1.13 Apocalypse 1.20 Apocalypse 3.1 Apocalypse 2.8
2 scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces1 Jean 4.1 2 Pierre 2.1-2.3 1 Thessaloniciens 5.21 Apocalypse 3.8 Apocalypse 3.15
3 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecistiHébreux 10.36 Luc 8.15 Romains 15.4-15.5 2 Corinthiens 4.1 Hébreux 6.12
4 sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquistiMatthieu 24.12-24.13 Jérémie 2.2-2.5 Hébreux 6.10-6.11 Philippiens 1.9 1 Thessaloniciens 4.9-4.10
5 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egerisApocalypse 2.16 Apocalypse 3.19 Apocalypse 1.20 Apocalypse 3.2-3.3 Apocalypse 2.19
6 sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odiApocalypse 2.14-2.15 Psaumes 101.3 Psaumes 139.21-139.22 2 Chroniques 19.2 Psaumes 26.5
7 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei meiApocalypse 2.17 Apocalypse 2.11 Luc 23.43 Apocalypse 22.14 Genèse 2.9
8 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivitApocalypse 1.17-1.18 Apocalypse 1.8 Apocalypse 1.11 Apocalypse 2.1
9 scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga SatanaeApocalypse 3.9 2 Corinthiens 8.9 Jacques 2.5-2.6 2 Corinthiens 6.10 Romains 2.28-2.29
10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitaeJacques 1.12 Matthieu 10.22 1 Pierre 5.4 Ephésiens 6.12 Apocalypse 2.9
11 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secundaApocalypse 20.6 Apocalypse 21.8 Apocalypse 20.14 Apocalypse 2.7 Apocalypse 2.17
12 et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutamApocalypse 1.16 Apocalypse 1.11 Apocalypse 2.16 Apocalypse 19.15 Apocalypse 19.21
13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat1 Timothée 5.8 2 Timothée 2.12 Apocalypse 2.9-2.10 Actes 22.20 Apocalypse 3.11
14 sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicariApocalypse 2.20 2 Pierre 2.15 Nombres 31.16 Actes 15.29 Jude 1.11
15 ita habes et tu tenentes doctrinam NicolaitarumApocalypse 2.6
16 similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris meiApocalypse 2.5 2 Thessaloniciens 2.8 Apocalypse 1.16 Apocalypse 2.12 Apocalypse 19.15
17 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipitApocalypse 2.11 Apocalypse 3.12-3.13 Apocalypse 2.7 Esaïe 65.15 Colossiens 3.3
18 et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalcoApocalypse 1.14-1.15 Apocalypse 1.11 Psaumes 2.7 Matthieu 3.17 Jean 1.49
19 novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus1 Timothée 1.5 2 Thessaloniciens 1.3 2 Pierre 1.7 Apocalypse 2.2-2.4 Colossiens 3.14
20 sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytisApocalypse 2.14 1 Rois 16.31 Actes 15.29 2 Rois 9.7 1 Corinthiens 10.18-10.21
21 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione suaApocalypse 9.20-9.21 2 Pierre 3.9 Romains 2.4-2.5 Apocalypse 16.9 Apocalypse 16.11
22 ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eiusApocalypse 17.2 Apocalypse 18.9 Luc 13.5 Ezéchiel 18.30-18.32 Apocalypse 18.3
23 et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestraRomains 8.27 Matthieu 16.27 Psaumes 7.9 Actes 1.24 Jérémie 11.20
24 vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondusActes 15.28 2 Corinthiens 11.3 2 Corinthiens 11.13-11.15 2 Corinthiens 2.11 Ephésiens 6.11-6.12
25 tamen id quod habetis tenete donec veniamApocalypse 3.11 1 Corinthiens 4.5 1 Thessaloniciens 5.21 Jean 21.22-21.23 Apocalypse 1.7
26 et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentesApocalypse 3.21 Psaumes 2.8 Apocalypse 20.4 Daniel 7.27 Daniel 7.22
27 et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringenturApocalypse 12.5 Psaumes 2.8-2.9 Apocalypse 19.15 Esaïe 30.14 Jérémie 19.11
28 sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinamApocalypse 22.16 2 Pierre 1.19 Luc 1.78-1.79
29 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiisApocalypse 2.7

Cette Bible est dans le domaine public.