Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Juges 8     

Juges 8
Vulgate


1 dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes 2 Samuel 19.41 Juges 12.1-12.6 Ecclésiaste 4.4 Job 5.2 Jacques 4.5-4.6
2 quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer Galates 5.14-5.15 Juges 6.34 1 Corinthiens 13.4-13.7 Jacques 3.13-3.18 Philippiens 2.2-2.3
3 in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et Zeb quid tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum Proverbes 15.1 Juges 7.24-7.25 Psaumes 115.1 Philippiens 2.3 Proverbes 16.32
4 cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi non poterant 2 Corinthiens 4.8-4.9 2 Corinthiens 4.16 1 Samuel 14.28-14.29 1 Samuel 14.31-14.32 Juges 7.25
5 dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian Genèse 33.17 Psaumes 60.6 3 Jean 1.6-1.8 Deutéronome 23.4 Genèse 14.18
6 responderunt principes Soccoth forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes 1 Rois 20.11 Proverbes 18.23 Genèse 25.13 2 Rois 14.9 Genèse 37.28
7 quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti Juges 7.15
8 et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros eius loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth 1 Rois 12.25 Genèse 32.30-32.31
9 dixit itaque et eis cum reversus fuero victor in pace destruam turrem hanc Juges 8.17 1 Rois 22.27-22.28
10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum caesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium Juges 7.12 Juges 20.15 Juges 20.35 Juges 20.46 Juges 20.25
11 ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobee et Iecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur Nombres 32.42 Nombres 32.35 Juges 18.27 1 Samuel 15.32 1 Samuel 30.16
12 fugeruntque Zebee et Salmana quos persequens Gedeon conprehendit turbato omni exercitu eorum Psaumes 83.11 Job 34.19 Josué 10.22-10.25 Josué 10.16-10.18 Amos 2.14
13 revertensque de bello ante solis ortum 14 adprehendit puerum de viris Soccoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth et descripsit septuaginta septem viros Juges 1.24-1.25 1 Samuel 30.11-30.15
15 venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes Juges 8.6-8.7
16 tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth Juges 8.7 Proverbes 19.29 Esdras 2.6 Proverbes 10.13 Michée 7.4
17 turrem quoque Phanuhel subvertit occisis habitatoribus civitatis Juges 8.9 1 Rois 12.25
18 dixitque ad Zebee et Salmana quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor qui responderunt similes tui et unus ex eis quasi filius regis Juges 4.6 Jude 1.16 Psaumes 89.12 Psaumes 12.2
19 quibus ille ait fratres mei fuerunt filii matris meae vivit Dominus si servassetis eos non vos occiderem 20 dixitque Ietther primogenito suo surge et interfice eos qui non eduxit gladium timebat enim quia adhuc puer erat Psaumes 149.9 1 Samuel 15.33 Josué 10.24
21 dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia iuxta aetatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent Psaumes 83.11 Esaïe 3.18 Juges 8.26 1 Samuel 31.5 Psaumes 83.1
22 dixeruntque omnes viri Israhel ad Gedeon dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu Madian Juges 9.8-9.15 1 Samuel 12.12 1 Samuel 8.5 Jean 6.15
23 quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur Dominus 1 Samuel 12.12 1 Samuel 10.19 1 Samuel 8.6-8.7 Juges 2.18 Esaïe 63.19
24 dixitque ad eos unam petitionem postulo a vobis date mihi inaures ex praeda vestra inaures enim aureas Ismahelitae habere consuerant Genèse 25.13 Genèse 37.28 Genèse 37.25 Genèse 16.10-16.11 Exode 12.35
25 qui responderunt libentissime dabimus expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo inaures de praeda 26 et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et praeter torques aureos camelorum Apocalypse 17.4 Apocalypse 18.12 Apocalypse 18.16 Luc 16.19 Jérémie 10.9
27 fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israhel in eo et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam Juges 18.14 Juges 17.5 Juges 18.17 Deutéronome 7.16 Psaumes 106.39
28 humiliatus est autem Madian coram filiis Israhel nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus praefuit Gedeon Juges 5.31 Juges 3.11 Esaïe 10.26 Esaïe 9.4 Psaumes 83.9-83.12
29 abiit itaque Hierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua Juges 6.32 Juges 7.1 Néhémie 5.14-5.15 1 Samuel 12.11
30 habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores Juges 9.5 Juges 9.2 Deutéronome 17.17 2 Samuel 3.2-3.5 Juges 12.9
31 concubina autem illius quam habebat in Sychem genuit ei filium nomine Abimelech Genèse 22.24 Juges 9.1-9.5 Juges 9.18 Genèse 20.2 Genèse 16.15
32 mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus in sepulchro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri Genèse 25.8 Job 5.26 Juges 6.24 Genèse 15.15 Job 42.17
33 postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israhel et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal foedus ut esset eis in deum Juges 9.46 Juges 9.4 Juges 2.19 Juges 2.17 Juges 8.27
34 nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum Psaumes 78.42 Psaumes 78.11 Psaumes 106.21 Psaumes 106.18 Juges 3.7
35 nec fecerunt misericordiam cum domo Hierobbaal Gedeon iuxta omnia bona quae fecerat Israheli Juges 9.16-9.19 Ecclésiaste 9.14-9.15 Juges 9.5

Cette Bible est dans le domaine public.