Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Genèse 49.8 Vulgate
Bénédiction et mort de Jacob
1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis 2 congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum 3 Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio 4 effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius 5 Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia 6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum 7 maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel 8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui 9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum 10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium 11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum 12 pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores 13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem 14 Isachar asinus fortis accubans inter terminos 15 vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens 16 Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel 17 fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro 18 salutare tuum expectabo Domine 19 Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum 20 Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus 21 Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis 22 filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum 23 sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula 24 sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel 25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae 26 benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos 27 Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia 28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis 29 et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei 30 contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri 31 ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet 32 [] 33 finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum