Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 26.23     

Genèse 26.23
Vulgate


1 orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in GeraraGenèse 12.10 Genèse 21.22-21.32 Genèse 20.1-20.2 Genèse 25.11
2 apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibiGenèse 12.1 Genèse 18.1 Genèse 17.1 Genèse 12.7 Psaumes 37.3
3 et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuoGenèse 28.15 Genèse 13.15 Genèse 12.7 Genèse 20.1 Genèse 15.18
4 et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terraeGenèse 15.5 Genèse 22.17-22.18 Galates 3.8 Exode 32.13 Actes 3.25
5 eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaveritGenèse 22.16 Genèse 22.18 Galates 5.6 Genèse 17.23 Psaumes 128.1-128.6
6 mansit itaque Isaac in GerarisGenèse 20.1
7 qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinemGenèse 20.2 Proverbes 29.25 Genèse 12.13 Genèse 24.16 Genèse 20.12-20.13
8 cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore suaProverbes 5.18-5.19 Proverbes 7.6 Ecclésiaste 9.9 Cantique 2.9 Esaïe 62.5
9 et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam 10 dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicensGenèse 20.9-20.10 Genèse 12.18-12.19
11 qui tetigerit hominis huius uxorem morte morieturPsaumes 105.15 Genèse 20.6 Proverbes 6.29 Zacharie 2.8
12 seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei DominusGenèse 24.1 Genèse 26.3 Job 42.12 Genèse 24.35 Matthieu 13.23
13 et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus estPsaumes 112.3 Genèse 24.35 Proverbes 10.22
14 habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei PalestiniEcclésiaste 4.4 Genèse 37.11 Psaumes 112.3 Genèse 13.2 Proverbes 27.4
15 omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humoGenèse 21.30 Genèse 21.25
16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valdeExode 1.9
17 et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi 18 rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaveratGenèse 21.31 Osée 2.17 Nombres 32.38 Psaumes 16.4 Zacharie 13.2
19 foderunt in torrente et reppererunt aquam vivamJean 7.38 Jean 4.10-4.11 Cantique 4.15
20 sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit CalumniamGenèse 21.25
21 foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum InimicitiasEsdras 4.6
22 profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terramGenèse 17.6 Exode 1.7 Psaumes 4.1 Psaumes 18.19 Genèse 41.52
23 ascendit autem ex illo loco in BersabeeJuges 20.1 Genèse 46.1 Genèse 21.31
24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum AbrahamGenèse 17.7 Genèse 15.1 Genèse 24.12 Exode 3.6 Esaïe 43.1-43.2
25 itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteumGenèse 13.18 Psaumes 116.17 Genèse 12.7-12.8 Genèse 8.20 Genèse 35.1
26 ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militumGenèse 21.22-21.32 Genèse 20.3
27 locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobisGenèse 26.16 Juges 11.7 Actes 7.9 Actes 7.27 Apocalypse 3.9
28 qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedusGenèse 21.22-21.23 Genèse 24.41 Esaïe 60.14 Esaïe 61.6 Josué 3.7
29 ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione DominiGenèse 24.31 Psaumes 115.15 Genèse 12.2 Genèse 26.11-26.12 Genèse 21.22
30 fecit ergo eis convivium et post cibum et potumGenèse 19.3 Romains 12.18 Genèse 21.8 Genèse 31.54 Hébreux 12.14
31 surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suumGenèse 14.22 Genèse 31.55 Hébreux 6.16 1 Samuel 20.16-20.17 Genèse 21.14
32 ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquamProverbes 10.4 Proverbes 13.4 Genèse 26.25 Matthieu 7.7 Proverbes 2.4-2.5
33 unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diemGenèse 21.31 Genèse 26.28
34 Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem lociGenèse 36.2 Genèse 28.9 1 Corinthiens 7.2 Hébreux 12.16 Genèse 36.13
35 quae ambae offenderant animum Isaac et RebeccaeGenèse 27.46-28.2 Genèse 6.2 Genèse 28.8

Cette Bible est dans le domaine public.