Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Rois 9     

1 Rois 9
Vulgate


1 factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini et aedificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere 1 Rois 9.19 Ecclésiaste 6.9 Ecclésiaste 2.10 1 Rois 9.11 Ecclésiaste 2.4
2 apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon 1 Rois 3.5 1 Rois 11.9 2 Chroniques 7.12 2 Chroniques 1.7-1.12
3 dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam aedificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus Deutéronome 11.12 1 Rois 8.29 Psaumes 10.17 2 Rois 20.5 2 Chroniques 6.40
4 tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate et feceris omnia quae praecepi tibi et legitima mea et iudicia mea servaveris 1 Rois 15.5 Genèse 17.1 1 Rois 11.4 1 Rois 11.6 1 Rois 14.8
5 ponam thronum regni tui super Israhel in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio Israhel 1 Rois 2.4 1 Rois 6.12 2 Samuel 7.12 2 Samuel 7.16 Psaumes 89.28-89.39
6 si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et caerimonias quas proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos 1 Chroniques 28.9 2 Samuel 7.14-7.16 2 Chroniques 15.2 Psaumes 89.30 Psaumes 89.32
7 auferam Israhel de superficie terrae quam dedi eis et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo eritque Israhel in proverbium et in fabulam cunctis populis Jérémie 24.9 Psaumes 44.14 Deutéronome 4.26 Deutéronome 28.37 2 Rois 25.21
8 et domus haec erit in exemplum omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic Jérémie 22.8-22.9 Deutéronome 29.24-29.26 2 Chroniques 7.21 Jérémie 22.28 Daniel 9.12
9 et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc Jérémie 2.10-2.13 Deutéronome 29.25-29.28 Jérémie 50.7 Jérémie 16.10-16.13 Sophonie 1.4-1.5
10 expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis 1 Rois 6.37-7.1 1 Rois 9.1 2 Chroniques 8.1-8.18
11 Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileae 2 Chroniques 8.2 2 Chroniques 2.16 1 Rois 5.6-5.10 2 Chroniques 2.8-2.10 Josué 20.7
12 egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon et non placuerunt ei Nombres 22.34 Juges 14.3
13 et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc Josué 19.27 Amos 1.9 1 Rois 5.1-5.2
14 misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri 1 Rois 9.11 1 Rois 10.14 1 Rois 9.28 1 Rois 10.21 1 Rois 10.10
15 haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Hierusalem et Eser et Mageddo et Gazer 2 Samuel 5.9 1 Rois 9.24 Josué 17.11 1 Rois 5.13 Josué 19.36
16 Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote filiae suae uxori Salomonis 1 Rois 3.1 1 Rois 7.8 Josué 16.10 1 Rois 9.24
17 aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem Josué 16.3 Josué 21.22 Josué 10.10 2 Chroniques 8.4-8.18 Josué 19.44
18 et Baalath et Palmyram in terra solitudinis Josué 19.44 2 Chroniques 8.4
19 et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro munivit et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suae 1 Rois 9.1 Ecclésiaste 6.9 Ecclésiaste 2.10 2 Chroniques 1.14 Exode 1.11
20 universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non sunt de filiis Israhel Exode 23.28-23.33 2 Chroniques 8.7-8.18 Genèse 15.19-15.21 Exode 23.23 Deutéronome 7.1-7.3
21 horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israhel exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc Josué 17.12 Josué 15.63 Juges 1.21 Genèse 9.25-9.26 Esdras 2.55-2.58
22 de filiis autem Israhel non constituit Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et duces et praefecti curruum et equorum Lévitique 25.39 1 Rois 4.1-4.27 2 Chroniques 8.9-8.10 1 Samuel 8.11-8.12
23 erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant 1 Rois 5.16 2 Chroniques 8.10 2 Chroniques 2.18
24 filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam aedificaverat ei tunc aedificavit Mello 1 Rois 11.27 2 Samuel 5.9 2 Chroniques 32.5 1 Rois 7.8 1 Rois 3.1
25 offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat Domino et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum 2 Chroniques 8.16 2 Chroniques 8.12-8.13 Exode 23.14-23.17 Deutéronome 16.16 Exode 30.7
26 classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quae est iuxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea 1 Rois 22.48 Deutéronome 2.8 Nombres 33.35 2 Chroniques 8.11-8.12 2 Rois 14.22
27 misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis 1 Rois 5.6 1 Rois 5.9 1 Rois 10.11 1 Rois 22.49 2 Chroniques 20.36-20.37
28 qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem 1 Chroniques 29.4 2 Chroniques 8.18 Job 28.16 1 Rois 10.11 Psaumes 45.9

Cette Bible est dans le domaine public.