Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
2 Chroniques 20.7 Vulgate
Victoires de Josaphat
1 post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eum 2 veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quae est Engaddi 3 Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et praedicavit ieiunium universo Iuda 4 congregatusque Iudas ad precandum Dominum sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum 5 cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et Hierusalem in domo Domini ante atrium novum 6 ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere 7 nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terrae huius coram populo tuo Israhel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum 8 habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes 9 si inruerint super nos mala gladius iudicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies 10 nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de Aegypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos 11 e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione quam tradidisti nobis 12 Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te 13 omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis 14 erat autem Hiazihel filius Zacchariae filii Banaiae filii Hiehihel filii Mathaniae Levites de filiis Asaph super quem factus est spiritus Domini in medio turbae 15 et ait adtendite omnis Iuda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Iosaphat haec dicit Dominus vobis nolite timere nec paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei 16 cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Hieruhel 17 non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos o Iuda et Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra eos et Dominus erit vobiscum 18 Iosaphat ergo et Iuda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum 19 porro Levitae de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israhel voce magna in excelsum 20 cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis eius et cuncta evenient prospera 21 deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia eius 22 cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi sunt 23 namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus 24 porro Iudas cum venisset ad speculam quae respicit solitudinem vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere 25 venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque inter cadavera variam supellectilem vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt ita ut omnia portare non possent nec per tres dies spolia auferre pro praedae magnitudine 26 die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in praesentem diem 27 reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem et Iosaphat ante eos in Hierusalem cum laetitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis 28 ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini 29 inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israhel 30 quievitque regnum Iosaphat et praebuit ei Deus pacem per circuitum
Résumé du règne de Josaphat
31 regnavit igitur Iosaphat super Iudam et erat triginta quinque annorum cum regnare coepisset viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Selachi 32 et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea faciens quae placita erant coram Domino 33 verumtamen excelsa non abstulit et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum 34 reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Hieu filii Anani quae digessit in libro regum Israhel 35 post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israhel cuius opera fuerunt impiissima 36 et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis feceruntque classem in Asiongaber 37 prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Iosaphat dicens quia habuisti foedus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis