Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Proverbes 19 Vulgate
1 melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens 2 ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit 3 stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo 4 divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur 5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet 6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti 7 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit 8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona 9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit 10 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus 11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi 12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius 13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier 14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens 15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet 16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur 17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei 18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam 19 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet 20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis 21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit 22 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax 23 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi 24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam 25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam 26 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix 27 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae 28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem 29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus